EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1591, 8. a 9. října. 7

silentio perdere vel facere deteriorem. Caeterum quamvis mihi persuadeam certo, te non serio mecum agere, sed tantummodo periculum facere (voluisse) quomodo monita tua accepturus essem, quem vidisses iniurias Lavini iniquiore animo tulisse, tamen non diffitebor subdolere mihi omnia mea dicta factaque, secus ac mea erga te benevolentia meretur, a te interpretata, et quae praesens tacueris, ea ab absente si non per iniuriam, saltem per derisionem exprobrari et obiici mihi, Deum testor, immerito et innocenti. Attamen non facies, utut velis, quin semper te agnoscam et colam praeceptorem et iniurias tuas non secus ac alterius patris tacitus perferam libenter; quamvis enim fatear esse mihi affectus vehementiores et ardentiores, quam multis aliis, non desunt tamen habenae, quibus eos, quando opus est, coherceam et subdam rationi ad cuius normam aequum est omnes meas actiones dirigi. Tu autem, mi Circlere, quod tam repente iniquior mihi factus sis, causam non video, nisi forte largius imbiberis auram Brtniczensem, inimicam gentis nostrae. Ego certo, cum domo discederem, actorem me futurum sperabam, non reum, quod facile ostendet epistola mea IIIT. nonas Octobris Brund[usii] scripta, quam aut Nam[iestio] a cubiculario meco, aut Mesericii a collega tuo accipies; sed tu defensionem instituere cogis, quam dum meditor, nescio, ad quam parten)! accusationis tuac me convertam prius, ita enim ubique perstringis me, ut fere consultissimum videatur, dorsum ex- ponere tuis ictibus. Sed non possum facere, quin saltem ingemiscam ad singulas plagas, quod si in me tulisti puero, cum virgis caedebas, nunc etiam laturum con- fido in viro, cum laeessis iniuriis, quae magis dolent. Primum immutatum animum meum erga te quereris, atque id ex eo colligis, quod equos, quibus Drtniczium ve- hereris, negarim, ct quod me, ut tuis verbis utar, alienissimo tempore vestiario atque pictori dederim nimium: indicia sane valde levia et quibus, si coram judice lis esset, nihil probares. Nam quod ad illud, non est amici ad omnia assentiri, sed assentatoris, nihil negare eorum est, qui metuunt, non qui annt; quod ad hoc vero, ea est mea conditio ut non uni tantum homini omnino me possidendum tradam, sed etiam erga alios praebeam affabilem, praesertim quorum opera mihi opus est. "Verum respoudebo prolixius: Fateor me negasse equos, sed cur? Vis, dicam, non quod agri non essent consiti, is erat praetextus. sed quia nolebam te Namiestio discedere me illic degente, et cupiebam differri -abitum tuum. donec ego Brunam reverterer, quod tum commodissime fiebat, si vel tu me intellexisses satis, vel ego te. Nam ut de te dicam, Deus est mihi testis, me nunquam existi- masse te Brtniczium eo animo cogitare, ut illinc iter tuum aggredereris, sed ut certior factus de curru et equis vel Zeruestam me deduceres, vel Drundusiunm saltem, semper persuasisse mihi. Alioquin quo animo potuissem negare rem tam exiguam, qui etiam caput ipsum tecum partirer libenter. si id tibi usui esse posset? Cur autem animus meus crga te immutatus fuisset, omnino ignoro. nec enim, quod scio,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile