z roku 1591, 8. a 9. října. 7
silentio perdere vel facere deteriorem. Caeterum quamvis mihi persuadeam certo,
te non serio mecum agere, sed tantummodo periculum facere (voluisse) quomodo
monita tua accepturus essem, quem vidisses iniurias Lavini iniquiore animo tulisse,
tamen non diffitebor subdolere mihi omnia mea dicta factaque, secus ac mea erga
te benevolentia meretur, a te interpretata, et quae praesens tacueris, ea ab absente
si non per iniuriam, saltem per derisionem exprobrari et obiici mihi, Deum testor,
immerito et innocenti. Attamen non facies, utut velis, quin semper te agnoscam et
colam praeceptorem et iniurias tuas non secus ac alterius patris tacitus perferam
libenter; quamvis enim fatear esse mihi affectus vehementiores et ardentiores,
quam multis aliis, non desunt tamen habenae, quibus eos, quando opus est, coherceam
et subdam rationi ad cuius normam aequum est omnes meas actiones dirigi. Tu
autem, mi Circlere, quod tam repente iniquior mihi factus sis, causam non video,
nisi forte largius imbiberis auram Brtniczensem, inimicam gentis nostrae. Ego certo,
cum domo discederem, actorem me futurum sperabam, non reum, quod facile
ostendet epistola mea IIIT. nonas Octobris Brund[usii] scripta, quam aut Nam[iestio]
a cubiculario meco, aut Mesericii a collega tuo accipies; sed tu defensionem instituere
cogis, quam dum meditor, nescio, ad quam parten)! accusationis tuac me convertam
prius, ita enim ubique perstringis me, ut fere consultissimum videatur, dorsum ex-
ponere tuis ictibus. Sed non possum facere, quin saltem ingemiscam ad singulas
plagas, quod si in me tulisti puero, cum virgis caedebas, nunc etiam laturum con-
fido in viro, cum laeessis iniuriis, quae magis dolent. Primum immutatum animum
meum erga te quereris, atque id ex eo colligis, quod equos, quibus Drtniczium ve-
hereris, negarim, ct quod me, ut tuis verbis utar, alienissimo tempore vestiario
atque pictori dederim nimium: indicia sane valde levia et quibus, si coram judice
lis esset, nihil probares. Nam quod ad illud, non est amici ad omnia assentiri,
sed assentatoris, nihil negare eorum est, qui metuunt, non qui annt; quod ad hoc
vero, ea est mea conditio ut non uni tantum homini omnino me possidendum
tradam, sed etiam erga alios praebeam affabilem, praesertim quorum opera mihi
opus est. "Verum respoudebo prolixius: Fateor me negasse equos, sed cur? Vis,
dicam, non quod agri non essent consiti, is erat praetextus. sed quia nolebam te
Namiestio discedere me illic degente, et cupiebam differri -abitum tuum. donec
ego Brunam reverterer, quod tum commodissime fiebat, si vel tu me intellexisses
satis, vel ego te. Nam ut de te dicam, Deus est mihi testis, me nunquam existi-
masse te Brtniczium eo animo cogitare, ut illinc iter tuum aggredereris, sed ut
certior factus de curru et equis vel Zeruestam me deduceres, vel Drundusiunm saltem,
semper persuasisse mihi. Alioquin quo animo potuissem negare rem tam exiguam,
qui etiam caput ipsum tecum partirer libenter. si id tibi usui esse posset? Cur
autem animus meus crga te immutatus fuisset, omnino ignoro. nec enim, quod scio,