EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

archiepiscopus?, premissis verbis ad matrimonium requisitis Iohanni, regis filio, Elizabeth virginem in matrimonio legitime copulavit et in crastino dominus Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, coram sponso et sponsa missam de sancto spiritu solempniter cantavit - et munus benediccionis ab ipso susceperunt.

Et ante prandium? oriuntur verba contraria inter archiepiscopos, quis deberet eorum? recumbere ad dextram regis, rex vero hec sapienter sedavit. De hiis vero archiepiscopis hoc tenetur: Maguntinensis, Treverensis, Coloniensis, quilibet imperii fit cancellarius. Horum Maguntinus per Germaniam, Coloniensis per Ytaliam, Treverensis per Galliam archicancellarii titulum habet, precedit autem Maguntinus dignitate, Coloniensis potestate, Treverensis antiquitate - Treveris^ autem longe fuit ante Romam. Et in hac nupciali solempnitate milites, qui ad mensam ministrabant, precedentibus et precinentibus tubis, buccinis, timpanis et choris, phaleratis dextrariis insidentes, quelibet fercula decentissiimo ordine servato apportabant. Transibat inter mensas convivarum validus exercitus armatus milicie predicte?^, qui ad conservacionem leticie fuerat deputatus. In medio epulancium ante mensam regiam erectum est vexillum, regni Boemie habens signum. Decorabat has nupcias tanta diviciarum deliciarumque gloria, sicut a multis temporibus «non»* fuit visa «in curia»! regum Romanorum. Et post opulenta convivia convivis innovantur solacia, diversis tamen diversa, alii quidem* tripudiis, alii choreis, alii hastiludiis se exercent et tota Spirensis civitas exuberanti resultat leticia et vox resonat leticie et exultacionis. In illo autem tirocinio hastas terentes et robustas, quas gestabant Boemi vibratas, cuncti astantes mirabantur. Sed alii de alia gente galeati contra eos equitare formidabant, et adventui Boemo- rum nullus se ultroneus offerebat et si forsitan quis metas exiverat incautus, ne ve- nienti occureret, devia in equo querebat. Si vero aliquis obvius fuit, tantum ictum haste pertulit, quod de equo cecidit, aut hasta fuit in partes confracta minutas. Hec facta sunt ad nove sponse gloriam et honorem. Et ad vesperum benediccione previa sponsus et sponsa in lecto' adunantur. Mane altero surgitur et gaudiis insistitur, et sic dies illa et tota ebdomada iocundis gaudiis expenditur et finitur.

deberet eorum P | eorum deberet HW

Treveris Za (v. ChronAR) | Treverensis codd. et Em

exercitus armatus P l| armatus exercitus HW

predicte P | preclare HW

non suppl. Em | om. codd.

in curia suppl. Em | om. codd.

convivis. Em (v. ChronAR) | conviviis codd.

quidem PWI om. H

inlecto P | mutuo H. multo W

1) Dominus...susceperunt. | cf. ChronAR L I, cap. 101, p. 150a et 150b

2) Recle Henricus: archiepiscopus Coloniensis annis 1305-1332 fuit Henricus de Wirneburg. 3) Et ante prandium...sede locatur. | cf. ChronAR L I, cap. 102, p. 151a-152b

= Wm mA an oT»

57


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile