CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
archiepiscopus?, premissis verbis ad matrimonium requisitis Iohanni, regis filio,
Elizabeth virginem in matrimonio legitime copulavit et in crastino dominus
Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, coram sponso et sponsa missam de sancto
spiritu solempniter cantavit - et munus benediccionis ab ipso susceperunt.
Et ante prandium? oriuntur verba contraria inter archiepiscopos, quis deberet
eorum? recumbere ad dextram regis, rex vero hec sapienter sedavit. De hiis vero
archiepiscopis hoc tenetur: Maguntinensis, Treverensis, Coloniensis, quilibet
imperii fit cancellarius. Horum Maguntinus per Germaniam, Coloniensis per
Ytaliam, Treverensis per Galliam archicancellarii titulum habet, precedit autem
Maguntinus dignitate, Coloniensis potestate, Treverensis antiquitate - Treveris^
autem longe fuit ante Romam. Et in hac nupciali solempnitate milites, qui ad
mensam ministrabant, precedentibus et precinentibus tubis, buccinis, timpanis et
choris, phaleratis dextrariis insidentes, quelibet fercula decentissiimo ordine
servato apportabant. Transibat inter mensas convivarum validus exercitus
armatus milicie predicte?^, qui ad conservacionem leticie fuerat deputatus. In
medio epulancium ante mensam regiam erectum est vexillum, regni Boemie
habens signum. Decorabat has nupcias tanta diviciarum deliciarumque gloria,
sicut a multis temporibus «non»* fuit visa «in curia»! regum Romanorum. Et post
opulenta convivia convivis innovantur solacia, diversis tamen diversa, alii quidem*
tripudiis, alii choreis, alii hastiludiis se exercent et tota Spirensis civitas exuberanti
resultat leticia et vox resonat leticie et exultacionis. In illo autem tirocinio hastas
terentes et robustas, quas gestabant Boemi vibratas, cuncti astantes mirabantur.
Sed alii de alia gente galeati contra eos equitare formidabant, et adventui Boemo-
rum nullus se ultroneus offerebat et si forsitan quis metas exiverat incautus, ne ve-
nienti occureret, devia in equo querebat. Si vero aliquis obvius fuit, tantum ictum
haste pertulit, quod de equo cecidit, aut hasta fuit in partes confracta minutas.
Hec facta sunt ad nove sponse gloriam et honorem. Et ad vesperum benediccione
previa sponsus et sponsa in lecto' adunantur. Mane altero surgitur et gaudiis
insistitur, et sic dies illa et tota ebdomada iocundis gaudiis expenditur et finitur.
deberet eorum P | eorum deberet HW
Treveris Za (v. ChronAR) | Treverensis codd. et Em
exercitus armatus P l| armatus exercitus HW
predicte P | preclare HW
non suppl. Em | om. codd.
in curia suppl. Em | om. codd.
convivis. Em (v. ChronAR) | conviviis codd.
quidem PWI om. H
inlecto P | mutuo H. multo W
1) Dominus...susceperunt. | cf. ChronAR L I, cap. 101, p. 150a et 150b
2) Recle Henricus: archiepiscopus Coloniensis annis 1305-1332 fuit Henricus de Wirneburg.
3) Et ante prandium...sede locatur. | cf. ChronAR L I, cap. 102, p. 151a-152b
= Wm mA an oT»
57