EN | ES |

1005

1005


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Ouarta conclusio: Ouamvis veritates propositionales guaedam sunt in signis, manent tamen in eorum prima significatione. Probatur, nam veritas huius: ,Homo est animal, non est in voce scripto aut contextu primario, sed in servato primario, id est in re, quae res est, hominem seu naturam humanam esse animal, igitur con- clusio vera.

Corrolarium primum: Veritas servati primarii est in causa suo modo veritatis signi. Patet hoc corrolarium per Aristotelem in prae- tacto capitulo de substantia ab eo, quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa, igitur esse in primarium causat veritatem, quae suo modo est signum, igitur corrolarium verum.

Secundum corrolarium: Quamvis praedicatio terminorum ad in- vicem est figura veritatis, tamen non est vera, Probatur corrolarium, quia vere praedicari, est unum inesse alteri, et unum esse veraciter reliquum, quamvis non quolibet modo, sed nullus terminus vocalis aut scriptus aut mentalis est reliquus, quod est per se manifestum, igitur corrolarium verum.

Tertium corrolarium. Vera logica non in signis, sed in rebus est fundata. Probatur, nam vera logica, cum sit virtus discursive facile inquirendi veritates seu veritatem, non in signis, sed in rebus con- sistit. Patet, quia logica vera tantum ibi est fundata, ubi suum principale propositum est fundatum. Sed hoc est in rebus (20? ), igitur corrolarium verum.

Corrolarium quartum: Non diabolici, sed vere diabolice haeretici sunt, qui dicunt, universalia esse signa. Probatur ex corrolario praedicto: Et ne, qui hoc dictum putant rigidum sive a me prin- cipaliter editum, audient venerabilem Anshelmum in tractatu suo de fide ad papam Urbanum in haec verba loquentem: ,, Cumque omnes, ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant, comoedi sunt ilii utique nostri temporis diabolici, imo diabolice haeretici, qui non- nisi flatum vocis putant esse universales falsas, et qui corrolarie non conveniunt in rebus, nisi corpus aut sapientiam hominis, ad quam animam hominis prorsus aut spiritualium quaestionum dispu- tatione sunt exsufflandi. Et subdit: ,In eorum quippe animabus ratio, quae princeps et iudex omnium debet esse, quae sunt in ho- mine, sic est imaginationibus corporalibus obvoluta, ut ex eis se non possit evolvere, nec ab ipsis ea, quae sola et pura mente contemplari debent, possent discerni."

Corrollarium ultimum: Pars aliqua quaestionis patet ex dictis.

Explicit positio Magistri Jeronymi de Praga facta Heidelbergae, quando ipse Jeronymus venit de Parisiis, ubi fuit magistratus, qui postea convictus de haeresi in Constantia, ubi pro (20^) tunc tota

160


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile