Ouarta conclusio: Ouamvis veritates propositionales guaedam sunt
in signis, manent tamen in eorum prima significatione. Probatur,
nam veritas huius: ,Homo est animal, non est in voce scripto
aut contextu primario, sed in servato primario, id est in re, quae
res est, hominem seu naturam humanam esse animal, igitur con-
clusio vera.
Corrolarium primum: Veritas servati primarii est in causa suo
modo veritatis signi. Patet hoc corrolarium per Aristotelem in prae-
tacto capitulo de substantia ab eo, quod res est vel non est, oratio
dicitur vera vel falsa, igitur esse in primarium causat veritatem,
quae suo modo est signum, igitur corrolarium verum.
Secundum corrolarium: Quamvis praedicatio terminorum ad in-
vicem est figura veritatis, tamen non est vera, Probatur corrolarium,
quia vere praedicari, est unum inesse alteri, et unum esse veraciter
reliquum, quamvis non quolibet modo, sed nullus terminus vocalis
aut scriptus aut mentalis est reliquus, quod est per se manifestum,
igitur corrolarium verum.
Tertium corrolarium. Vera logica non in signis, sed in rebus est
fundata. Probatur, nam vera logica, cum sit virtus discursive facile
inquirendi veritates seu veritatem, non in signis, sed in rebus con-
sistit. Patet, quia logica vera tantum ibi est fundata, ubi suum
principale propositum est fundatum. Sed hoc est in rebus (20? ),
igitur corrolarium verum.
Corrolarium quartum: Non diabolici, sed vere diabolice haeretici
sunt, qui dicunt, universalia esse signa. Probatur ex corrolario
praedicto: Et ne, qui hoc dictum putant rigidum sive a me prin-
cipaliter editum, audient venerabilem Anshelmum in tractatu suo de
fide ad papam Urbanum in haec verba loquentem: ,, Cumque omnes,
ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant, comoedi sunt
ilii utique nostri temporis diabolici, imo diabolice haeretici, qui non-
nisi flatum vocis putant esse universales falsas, et qui corrolarie
non conveniunt in rebus, nisi corpus aut sapientiam hominis, ad
quam animam hominis prorsus aut spiritualium quaestionum dispu-
tatione sunt exsufflandi. Et subdit: ,In eorum quippe animabus
ratio, quae princeps et iudex omnium debet esse, quae sunt in ho-
mine, sic est imaginationibus corporalibus obvoluta, ut ex eis se
non possit evolvere, nec ab ipsis ea, quae sola et pura mente
contemplari debent, possent discerni."
Corrollarium ultimum: Pars aliqua quaestionis patet ex dictis.
Explicit positio Magistri Jeronymi de Praga facta Heidelbergae,
quando ipse Jeronymus venit de Parisiis, ubi fuit magistratus, qui
postea convictus de haeresi in Constantia, ubi pro (20^) tunc tota
160