Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
penuria et rerum omnium egestas opprimit mundum, sciamus hoc ex
ira Dei9 descendere, qui se in pauperibus fraudari loquitur, et suas
possessiones possumus decimas et primicias interpretari," ! De ista
eciam remuneracione, quam solventes decimas consequuntur, P ait
Fol, 132°”. Augustinus: 9 ,Decime tributa sunt | egencium animarum; quod
si decimam dederis, non solum habundanciam fructuum accipies, sed
eciam sanitatem corporis consequeris.^2 Non igitur Dominus Deus
premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est
totum dare, decimam a nobis dignatur recipere, non sibi, sed nobis
procul dubio profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto
magis peius est peccatum: non dedisse? De milicia, de negocio,
de artificio redde decimas! Cum enim decimas dando et terrena et
celestia possis premia promereri, pro avaricia duplici benediccione
fraudaris. Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi
decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. ? Dabis impio mi-
liti, quod non vis dare sacerdoti. Benefacere semper Deus paratus
est, sed hominum malicia prohibetur. Decime etenim ex debito re-
quiruntur et qui eas dare noluerint, res alienas invadunt.*
Idem eciam Augustinus alibi3 dixit:9 , Maiores nostri in copiis
omnibus habundabant, quia Deo decimas dabant! et cesari censum
reddebant. Modo autem, quia discessit devocio Dei, accessit indiccio
fisci. Nolumus cum Deo partiri. decimas, modo autem tolitur totum,
hoc tolit fiscus, quod non accipit Christus.^ Hec Augustinus.) — Vi-
des ergo causas et raciones tam impulsivas quam eciam finales in-
stitucionis solvendarum decimarum,") que sunt honor Dei, sustentacio
ministrorum Dei ac multiplex utilitas populi Dei.
Que quidem cause in novo Testamento non cessant, sed tanto
forcius urgent, quanto populus christianus ceteris retrogeneracionibus
de divina gracia participat uberius, et quanto sacerdocium nove
a) B. ex Dei ira.
b) A, B. Quinto. — Augustinus de eodem.
c) A, B. 16., g. 1. „Decime“,
d) B. (renoveris) revoceris.
e) A, B. Idem de eodem.
f) A, B. Sexto.
£) B. 16., q. 7. , Maiores*.
h) A, B. De 3 causis impulsivis et finalibus institucionis decimarum.*
i B. populi (Christi). In margine: ,Dei*.
1?
2 Migne, PL., 39, 2267. „Decimae enim tributa sunt animarum ... Ecce, habes
de Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi promisit, quod si de-
cimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem
corporis consequeris.*
3?
84