EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

penuria et rerum omnium egestas opprimit mundum, sciamus hoc ex ira Dei9 descendere, qui se in pauperibus fraudari loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primicias interpretari," ! De ista eciam remuneracione, quam solventes decimas consequuntur, P ait Fol, 132°. Augustinus: 9 ,Decime tributa sunt | egencium animarum; quod si decimam dederis, non solum habundanciam fructuum accipies, sed eciam sanitatem corporis consequeris.^2 Non igitur Dominus Deus premium postulat, sed honorem. Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur recipere, non sibi, sed nobis procul dubio profuturam. Sed si tardius dare peccatum est, quanto magis peius est peccatum: non dedisse? De milicia, de negocio, de artificio redde decimas! Cum enim decimas dando et terrena et celestia possis premia promereri, pro avaricia duplici benediccione fraudaris. Hec est enim Domini iustissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. ? Dabis impio mi- liti, quod non vis dare sacerdoti. Benefacere semper Deus paratus est, sed hominum malicia prohibetur. Decime etenim ex debito re- quiruntur et qui eas dare noluerint, res alienas invadunt.*

Idem eciam Augustinus alibi3 dixit:9 , Maiores nostri in copiis omnibus habundabant, quia Deo decimas dabant! et cesari censum reddebant. Modo autem, quia discessit devocio Dei, accessit indiccio fisci. Nolumus cum Deo partiri. decimas, modo autem tolitur totum, hoc tolit fiscus, quod non accipit Christus.^ Hec Augustinus.) Vi- des ergo causas et raciones tam impulsivas quam eciam finales in- stitucionis solvendarum decimarum,") que sunt honor Dei, sustentacio ministrorum Dei ac multiplex utilitas populi Dei.

Que quidem cause in novo Testamento non cessant, sed tanto forcius urgent, quanto populus christianus ceteris retrogeneracionibus de divina gracia participat uberius, et quanto sacerdocium nove

a) B. ex Dei ira.

b) A, B. Quinto. Augustinus de eodem.

c) A, B. 16., g. 1. Decime,

d) B. (renoveris) revoceris.

e) A, B. Idem de eodem.

f) A, B. Sexto.

£) B. 16., q. 7. , Maiores*.

h) A, B. De 3 causis impulsivis et finalibus institucionis decimarum.* i B. populi (Christi). In margine: ,Dei*.

1?

2 Migne, PL., 39, 2267. Decimae enim tributa sunt animarum ... Ecce, habes de Scripturis sanctis cautionem Domini tui, per quam tibi promisit, quod si de- cimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis consequeris.*

3?

84



Text viewManuscript line view