EN | ES |

Facsimile Lines

69


< Page >

[1]
158

[2]
decet, ut predicte domine, que Deo in eodem die ac nocte deseruiunt
[3]
monasterio, eo quod sibi non possuut ob sexus fragilitatem bene prouidere,
[4]
quatenus amplis sustententur beneficiis, ut sic possint liberius domini Dei
[5]
sui conditoris vacare seruiciis. Hinc est eciam, quod omnem libertatem,
[6]
quam pater noster, vir magne virtutis et fame, qui ob probitatem suam
[7]
in toto orbe claruit, sua auctoritate eidem claustro coníulit, nostra bona
[8]
et mera voluntate ratam habemus et inconcussam, et conseruare uolumus
[9]
inuiolatam. Hee sunt autem libertates claustri superius sepedicti, quod
[10]
omnes possessiones iam habitas, et habendas in Moravia constitutas, cum
[11]
suis hominibus ab omni genere tributorum, vectigalium, collectarum, alia-
[12]
rumque omnium exactionum et a naroch, quod accusatio vocatur, et ab
[13]
omni vexatione theolonii esse decreuimus absolutas, adicientes, ut nullus
[14]
pro castrorum edificatione uel reedificatione, seu in vallorum effossione,
[15]
siue pro aliqua ingruenti expeditione homines monasterii audeat inquietare.
[16]
Ius etiam, quod datur pro capite, siue pro fure, siue pro Zwod principi,
[17]
uel eius inbeneficiatis, monasterio prememorato perpetuo concessimus ob-
[18]
tinendum. Hoc statuentes de fure, si in monasterio fuerit deprehensus
[19]
manens in prediis monasterii, siue rapiatur et coram iudicio conuincatur,
[20]
quatenus eius bona monasterio remaneant, ipse vero secundum quod pla-
[21]
cuerit principi, puniatur. Si vero homines monasterii coram iudicio in
[22]
aliquo culpabiles inueniantur, nec nobis, nec iudicibus nostris uel curialibus
[23]
.seu inbeneficiatis aliquid inde proueniat utilitatis, sed apud monasterium
[24]
culpe perseueret satisfactio, nisi in quo tenetur satisfacere aduersario.
[25]
Prohibemus insuper, sicut decreuit et statuit gloriosus dominus ac pater
[26]
noster rex Bohemie, ut de ortis in Bruuna et prouentibus ibidem instau-
[27]
ratis, de omnibus etiam, que in Cunegesveld arando, vel alias laborando
[28]
excolunt, decimam vel censum, vel steuram non religiosus, non clericus,
[29]
baro vel laycus nec beneficiarius in siluis, seu pratis, in pascuis et pisca-
[30]
turis, in molendinis et ab huiusmodi, que vtilitati claustri conueniunt, valeat
[31]
extorquere. Ceterum autem, ut omnia breuiter comprehendamus, omne ius,
[32]
quod spectat ad usus principum, eidem monasterio remittimus, ut Deo di-
[33]
cate domine inibi degentes plena ac perfecta gaudeant libertate, nec ullus
[34]
hominum ei novas condiciones audeat imponere, vel eius iura per nos
[35]
concessa sollempniter immutare. Ut autem hec omnia robur habeant per-

[36]


Text viewFacsimile