EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

158

decet, ut predicte domine, que Deo in eodem die ac nocte deseruiunt monasterio, eo quod sibi non possuut ob sexus fragilitatem bene prouidere, quatenus amplis sustententur beneficiis, ut sic possint liberius domini Dei sui conditoris vacare seruiciis. Hinc est eciam, quod omnem libertatem, quam pater noster, vir magne virtutis et fame, qui ob probitatem suam in toto orbe claruit, sua auctoritate eidem claustro coníulit, nostra bona et mera voluntate ratam habemus et inconcussam, et conseruare uolumus inuiolatam. Hee sunt autem libertates claustri superius sepedicti, quod omnes possessiones iam habitas, et habendas in Moravia constitutas, cum suis hominibus ab omni genere tributorum, vectigalium, collectarum, alia- rumque omnium exactionum et a naroch, quod accusatio vocatur, et ab omni vexatione theolonii esse decreuimus absolutas, adicientes, ut nullus pro castrorum edificatione uel reedificatione, seu in vallorum effossione, siue pro aliqua ingruenti expeditione homines monasterii audeat inquietare. Ius etiam, quod datur pro capite, siue pro fure, siue pro Zwod principi, uel eius inbeneficiatis, monasterio prememorato perpetuo concessimus ob- tinendum. Hoc statuentes de fure, si in monasterio fuerit deprehensus manens in prediis monasterii, siue rapiatur et coram iudicio conuincatur, quatenus eius bona monasterio remaneant, ipse vero secundum quod pla- cuerit principi, puniatur. Si vero homines monasterii coram iudicio in aliquo culpabiles inueniantur, nec nobis, nec iudicibus nostris uel curialibus .seu inbeneficiatis aliquid inde proueniat utilitatis, sed apud monasterium culpe perseueret satisfactio, nisi in quo tenetur satisfacere aduersario. Prohibemus insuper, sicut decreuit et statuit gloriosus dominus ac pater noster rex Bohemie, ut de ortis in Bruuna et prouentibus ibidem instau- ratis, de omnibus etiam, que in Cunegesveld arando, vel alias laborando excolunt, decimam vel censum, vel steuram non religiosus, non clericus, baro vel laycus nec beneficiarius in siluis, seu pratis, in pascuis et pisca- turis, in molendinis et ab huiusmodi, que vtilitati claustri conueniunt, valeat extorquere. Ceterum autem, ut omnia breuiter comprehendamus, omne ius, quod spectat ad usus principum, eidem monasterio remittimus, ut Deo di- cate domine inibi degentes plena ac perfecta gaudeant libertate, nec ullus hominum ei novas condiciones audeat imponere, vel eius iura per nos concessa sollempniter immutare. Ut autem hec omnia robur habeant per-



Text viewManuscript line view