Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
60
iusti in medio malorum habitantes salvantur, dum tamen ex mistica et
spirituali exeunt Babilone.)
...Non... oportet, si Ohristus fugit in Egiptum cum Joseph et
matre, quod ergo nunc fideles debeant in illam Egiptum descendere,
morale tamen fateor fidelibus fragilibus esse exemplum relinquendum
sie scilicet, quod imminente persecucione maxima et tribulacione, ne fran-
gantur a fide et bono proposito, adhereneia quoque veritatis, possunt
cedere ad locum, ubi non est tanta tribulacio. Nonne vero aliqui ad con-
silium aliorum de Praga exientes sine persecucionibus invadunt in
tribulaciones et persecuciones et pericula corporum et animarum? Adhuc
siquidem elect? dei in Praga tantam novissimam tribulacionem non
paciuntur, et futura non scitur pro certo. Et tamen vos scripsistis
ad Pragam ad sexwm femünewm, ut cito exeant de Praga, cum alibi
occurrunt eb peccatores sicut in Praga. Insuper, ut mihi scriptum est,
nominastis cerium tempus carnisprivic inter tempus Scolastice et Va-
lentini, puto quod tempore illo plaga horribilissima super malos debuisset
venire. Quare autem illa omnia in seripto vestro non notatis ad plenum
intencionem vestram exprimendo, ut eo melius possemus vos funditus con-
cipere? Quis, rogo, potest cognoscere, qui sunt predestinati et qui pre-
Sciti, ut relinquendo omnes prescitos exiret ad solos predestinatos?...
... De hoc autem, quod populus ex vestris predicacionibus, ut
dicitur, et. periculosis scripture interpretacionibus arripit arma, bellica
carnalia et relinquit. consuetum, laborem manuum suarum et ociose
vivit de substancia et rapina aliorum proximorum, et occidunt, effun-
dunt quoque sanguinem: hec enim magna inconvenieneia multi contra
vos clamant, qui sunt fide digni, eum, ut spero, sunt amorem dei pre
oculis habentes, vocótantes vos sacerdotes sangwineos, a quibus, dicunt,
nemo fidelium deberet sacramenta divina pereipere. Nonne prius predi-
castis contra occisionem, et quomodo iam res sit versa in oppositam
qualitatem! Et puto, quod liec non latent vos, quam multi simplices fideles
et pusilli scandalizautur. Cur ergo hec sciendo dici de vobis tacetis? Cur
te non excusas, si reus non es? Cur non tollis scandala? Cur non seribis
ad magistros et scabinos Pragenses pro tui expurgacione? Si autem es
in aliquo reus, non queras excusaciones in peccatis, sed humiliter con-
fiteri debes rei veritatem, in quo es reus, et in quo non, alias tacendo,
que tibi asseribuntur, videaris approbare... Verum tamen simplicem po-
pulum in articulo necessitatis congregari in bono salutis et in Christo
Jesu non audeo reprobare.
Ill. Zur taboritischen Abendmalslehre.
Die taboritische Abendmalslehre wird gewöhnlich unrichtig oder
wenigstens unvollstindig dargestellt. Wenn man sagt, die Taboriten
hätten die Transsubstantiation abgelehnt, so wird dadurch ihre Lehre
nur von der negativen Seite charakterisirt. Ihren positiven Inhalt gewin-