EN | ES |

Facsimile view

966


< Page >

60

iusti in medio malorum habitantes salvantur, dum tamen ex mistica et spirituali exeunt Babilone.)

...Non... oportet, si Ohristus fugit in Egiptum cum Joseph et matre, quod ergo nunc fideles debeant in illam Egiptum descendere, morale tamen fateor fidelibus fragilibus esse exemplum relinquendum sie scilicet, quod imminente persecucione maxima et tribulacione, ne fran- gantur a fide et bono proposito, adhereneia quoque veritatis, possunt cedere ad locum, ubi non est tanta tribulacio. Nonne vero aliqui ad con- silium aliorum de Praga exientes sine persecucionibus invadunt in tribulaciones et persecuciones et pericula corporum et animarum? Adhuc siquidem elect? dei in Praga tantam novissimam tribulacionem non paciuntur, et futura non scitur pro certo. Et tamen vos scripsistis ad Pragam ad sexwm femünewm, ut cito exeant de Praga, cum alibi occurrunt eb peccatores sicut in Praga. Insuper, ut mihi scriptum est, nominastis cerium tempus carnisprivic inter tempus Scolastice et Va- lentini, puto quod tempore illo plaga horribilissima super malos debuisset venire. Quare autem illa omnia in seripto vestro non notatis ad plenum intencionem vestram exprimendo, ut eo melius possemus vos funditus con- cipere? Quis, rogo, potest cognoscere, qui sunt predestinati et qui pre- Sciti, ut relinquendo omnes prescitos exiret ad solos predestinatos?...

... De hoc autem, quod populus ex vestris predicacionibus, ut dicitur, et. periculosis scripture interpretacionibus arripit arma, bellica carnalia et relinquit. consuetum, laborem manuum suarum et ociose vivit de substancia et rapina aliorum proximorum, et occidunt, effun- dunt quoque sanguinem: hec enim magna inconvenieneia multi contra vos clamant, qui sunt fide digni, eum, ut spero, sunt amorem dei pre oculis habentes, vocótantes vos sacerdotes sangwineos, a quibus, dicunt, nemo fidelium deberet sacramenta divina pereipere. Nonne prius predi- castis contra occisionem, et quomodo iam res sit versa in oppositam qualitatem! Et puto, quod liec non latent vos, quam multi simplices fideles et pusilli scandalizautur. Cur ergo hec sciendo dici de vobis tacetis? Cur te non excusas, si reus non es? Cur non tollis scandala? Cur non seribis ad magistros et scabinos Pragenses pro tui expurgacione? Si autem es in aliquo reus, non queras excusaciones in peccatis, sed humiliter con- fiteri debes rei veritatem, in quo es reus, et in quo non, alias tacendo, que tibi asseribuntur, videaris approbare... Verum tamen simplicem po- pulum in articulo necessitatis congregari in bono salutis et in Christo Jesu non audeo reprobare.

Ill. Zur taboritischen Abendmalslehre.

Die taboritische Abendmalslehre wird gewöhnlich unrichtig oder wenigstens unvollstindig dargestellt. Wenn man sagt, die Taboriten hätten die Transsubstantiation abgelehnt, so wird dadurch ihre Lehre nur von der negativen Seite charakterisirt. Ihren positiven Inhalt gewin-



Text viewManuscript line view