Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
205
176.
Bohuslav Janovi z Pibry.
Položiv tři orakulosní verše slibuje básní sytému prosu, která jej bude zajimati. Ostatni
vzkazuje po Lukášovi. (Nova epist. app. 422.)
Joanni de Pibra s. d.
Tu ne cede malis, sed contra audentior ito.
Quam tua te fortuna sinet, via prima salutis.
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.
Satiatus es tandem carminibus, satiaberis brevi forsitan et prosa: quanquam
nescio, cur tibi carmina displiceant, quibus omnes veteres philosophati sunt.
Nam primus Pherecides prosa res naturales conscripsit, licet inventio eius ad
Cadmum referatur. Sed quoniam nimium delicato stomacho es, geram tibi
morem et curabo, ut concoquere possis et nihil a me tale accipias, quod tibi
nauseam fastidiumque pariat. Caetera Lucas referet. Vale.
177.
Bohuslav Janovi z Pibry.
Z Hasišteina — 13. ledna. Vyslovuje úsudek svůj o pohoršlivém skutku dvou přátel,
o němž Pibra mu byl psal, sčást vážně, sčást humoristicky. (Luc. 1492.)
Joanni suo de Pibra s. p. d. Ha, ha he, guam ridenda imo et deridenda
sunt, guae ad me scibis, putabamgue me Plautinas comoedias legere. Nisi tu
indignatione tua rem totam reddidisses: certe vel severissimo Romanorum
Catoni potuisses cachinnum elicere. Sed, pace tua dixerim, ipse ridiculus es,
qui ita fremis succensesque, quasi nihil unquam eiusmodi aut in parietibus
pictum aut in poématis lectum sit. Ego autem non intelligo, quid ab his mon-
stris aliud expectari debuit (sic), nempe quorum alter ita aetatem traduxerit,
ut nova haec eius levitas anteactis moribus collata tolerabilis sit, alter non
solum libidines suas non dissimulat, sed ita vivit, ut gloriam inde petere po-
pularemque auram captare videatur. Unde fit, ut ab hoc genere hominum
continentiam, integritatem, pudorem sanctimoniamque exigere nihil aliud sit
quam apud porcos lautitiam quaerere. Neque te moveat, quod nomen aliquod
in literis habent. Ut enim semina in steriles proiecta agros non semper fructus
producunt: ita et literae, si quando in corruptum depravatumque ingenium
incidunt, minime eam, quae speratur, frugem pariunt. Declarant id veteres
philosophi, quorum plerique etsi doctrina ingenioque excellerent et se magi-
stros virtutis profiterentur, tamen et pecuniae voluptatumque cupidi et libidinum
gloriaeque servi fuerunt. Neque in religione nostra aut olim defuerunt aut hoc
tempore desunt, quorum vita adeo cum oratione dissidet, ut nihil didicisse
multo illis melius fuerit. Unde scitum illud unius ex ea turba est, qui cum
de patientia multa cotidie ex suggestu, ut fit, vociferaretur, fuissetque ei obiectum,
quod tantus patientiae laudator levissimis de causis nonnunquam excandesceret,