EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

205

176. Bohuslav Janovi z Pibry.

Položiv tři orakulosní verše slibuje básní sytému prosu, která jej bude zajimati. Ostatni vzkazuje po Lukášovi. (Nova epist. app. 422.)

Joanni de Pibra s. d.

Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. Quam tua te fortuna sinet, via prima salutis. Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Satiatus es tandem carminibus, satiaberis brevi forsitan et prosa: quanquam nescio, cur tibi carmina displiceant, quibus omnes veteres philosophati sunt. Nam primus Pherecides prosa res naturales conscripsit, licet inventio eius ad Cadmum referatur. Sed quoniam nimium delicato stomacho es, geram tibi morem et curabo, ut concoquere possis et nihil a me tale accipias, quod tibi nauseam fastidiumque pariat. Caetera Lucas referet. Vale.

177. Bohuslav Janovi z Pibry.

Z Hasišteina 13. ledna. Vyslovuje úsudek svůj o pohoršlivém skutku dvou přátel, o němž Pibra mu byl psal, sčást vážně, sčást humoristicky. (Luc. 1492.)

Joanni suo de Pibra s. p. d. Ha, ha he, guam ridenda imo et deridenda sunt, guae ad me scibis, putabamgue me Plautinas comoedias legere. Nisi tu indignatione tua rem totam reddidisses: certe vel severissimo Romanorum Catoni potuisses cachinnum elicere. Sed, pace tua dixerim, ipse ridiculus es, qui ita fremis succensesque, quasi nihil unquam eiusmodi aut in parietibus pictum aut in poématis lectum sit. Ego autem non intelligo, quid ab his mon- stris aliud expectari debuit (sic), nempe quorum alter ita aetatem traduxerit, ut nova haec eius levitas anteactis moribus collata tolerabilis sit, alter non solum libidines suas non dissimulat, sed ita vivit, ut gloriam inde petere po- pularemque auram captare videatur. Unde fit, ut ab hoc genere hominum continentiam, integritatem, pudorem sanctimoniamque exigere nihil aliud sit quam apud porcos lautitiam quaerere. Neque te moveat, quod nomen aliquod in literis habent. Ut enim semina in steriles proiecta agros non semper fructus producunt: ita et literae, si quando in corruptum depravatumque ingenium incidunt, minime eam, quae speratur, frugem pariunt. Declarant id veteres philosophi, quorum plerique etsi doctrina ingenioque excellerent et se magi- stros virtutis profiterentur, tamen et pecuniae voluptatumque cupidi et libidinum gloriaeque servi fuerunt. Neque in religione nostra aut olim defuerunt aut hoc tempore desunt, quorum vita adeo cum oratione dissidet, ut nihil didicisse multo illis melius fuerit. Unde scitum illud unius ex ea turba est, qui cum de patientia multa cotidie ex suggestu, ut fit, vociferaretur, fuissetque ei obiectum, quod tantus patientiae laudator levissimis de causis nonnunquam excandesceret,



Text viewManuscript line view