EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1493. 43

42. Bohuslav proboštu kostela Pražského.

(1493.) Doporučuje záležitost kapitoly Olomoucké. (Nova epist. app. 9.)

D. praeposito ecclesiae Pragensis s. p. d. Has meas literas duo patres capituli Olomucensis ad te ferunt, quibus nonnihil negotii in iudicio publico est. Hos ego ita tibi commendo, ut magis non possim. Quae enim intendunt, iusta et aequa sunt, et quae tibi quam minime absurda visum iri certo scio. Non possum quidem ullum meum in te meritum commemorare, ut tantum tibi oneris iure imponere possim: velim tamen credas me et gratum et me- morem beneficiorum tuorum fore, neque dubitaturum referre gratiam, si quando tempora tulerint, ut tibi gloriae utilitatique esse queam. Forsitan etiam tui et totius Pragensis ecclesiae interest, ut id, quod cupiunt, assequantur: laudi certe honorique non parum conducet, si opera tua effectum fuerit, ut libertates et iura ecclesiastica, quantum saltem in hac provincia fieri potest, minime infringantur. Haec autem omnia, si me amas, iccirco diligentius curabis, quoniam res Olomucenses hoc tempore ad me quoque aliquantum pertinent. Vale.

Viz poznámku k listu 39. Probośtem zde míněným byl tenkrát Pavel Štěpán Pouček, papežský visitator a administrator arcibiskupství Pražského 1484—1498,

43. Bohuslav Viktorinovi ze Všehrd.

(I493.) Odporučuje věc kanovníků Olomouckých a prosí za brzký dopis. (Nova epist. app. 442.)

Victorino de Wssehrd s. d. Canonici duo Olomucensis ecclesiae acturi sunt nonnulla negotia in iudicio publico: his consilio tuo atque industria plu- rimum opus erit. Quamobrem homines tibi magnopere commendo, immo forsitan me ipsum. Nam quae agunt, mihi quoque aliquantum, si Dominus voluerit, usui futura sunt. Quodsi alios, quos tibi commendo, summa, humanitate excipis, id tanto studiosius in praesentia facies, quanto nostra alienis gratiora esse solent. Haec ut tibi curae sint, etiam atque etiam precor. Vale, et si tibi per occupationes licet, tandem aliquid rescribe, ne quis forsitan morum tuorum ignarus silentium tam longum animi tui a me alienati indiciuin ex- istimet. Vale.

Viz poznámku k listu 39.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile