1493. 43
42.
Bohuslav proboštu kostela Pražského.
(1493.) Doporučuje záležitost kapitoly Olomoucké. (Nova epist. app. 9.)
D. praeposito ecclesiae Pragensis s. p. d. Has meas literas duo patres
capituli Olomucensis ad te ferunt, quibus nonnihil negotii in iudicio publico
est. Hos ego ita tibi commendo, ut magis non possim. Quae enim intendunt,
iusta et aequa sunt, et quae tibi quam minime absurda visum iri certo scio.
Non possum quidem ullum meum in te meritum commemorare, ut tantum
tibi oneris iure imponere possim: velim tamen credas me et gratum et me-
morem beneficiorum tuorum fore, neque dubitaturum referre gratiam, si quando
tempora tulerint, ut tibi gloriae utilitatique esse queam. Forsitan etiam tui
et totius Pragensis ecclesiae interest, ut id, quod cupiunt, assequantur: laudi
certe honorique non parum conducet, si opera tua effectum fuerit, ut libertates
et iura ecclesiastica, quantum saltem in hac provincia fieri potest, minime
infringantur. Haec autem omnia, si me amas, iccirco diligentius curabis,
quoniam res Olomucenses hoc tempore ad me quoque aliquantum pertinent.
Vale.
Viz poznámku k listu 39. Probośtem zde míněným byl tenkrát Pavel Štěpán Pouček,
papežský visitator a administrator arcibiskupství Pražského 1484—1498,
43.
Bohuslav Viktorinovi ze Všehrd.
(I493.) Odporučuje věc kanovníků Olomouckých a prosí za brzký dopis. (Nova epist.
app. 442.)
Victorino de Wssehrd s. d. Canonici duo Olomucensis ecclesiae acturi
sunt nonnulla negotia in iudicio publico: his consilio tuo atque industria plu-
rimum opus erit. Quamobrem homines tibi magnopere commendo, immo
forsitan me ipsum. Nam quae agunt, mihi quoque aliquantum, si Dominus
voluerit, usui futura sunt. Quodsi alios, quos tibi commendo, summa, humanitate
excipis, id tanto studiosius in praesentia facies, quanto nostra alienis gratiora
esse solent. Haec ut tibi curae sint, etiam atque etiam precor. Vale, et si
tibi per occupationes licet, tandem aliquid rescribe, ne quis forsitan morum
tuorum ignarus silentium tam longum animi tui a me alienati indiciuin ex-
istimet. Vale.
Viz poznámku k listu 39.