EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1492.

w 1

mecum per terras atque maria peregrinatus est, ipso die Nativitatis divae Virginis extinctus est. Id etsi mihi molestissimum est, longe tamen propterca fit molestius, quod matri suae, integerrimae foeminae, quae se filium apud me in bono loco collocasse putabat, depositum pessima fide restitui. Sed quis divinae voluntati adversari potest, cuius iudicia abyssus multa (sic). Afflictabatur primum lenta febri; tum, ubi morbus invalescere coepit, id, quod christianum decebat, fecit; inde adeo convaluit, ut iam omnino extra periculum positus videretur. Nec multo post in graviorem aegritudinem reincidit, qua cum vehementissime eum agitari cernerem, sacerdotem accersere iussi, a quo postquam sacro oleo inunctus est, adeo placide ct tranquille decessit, ut non mori sed somnum capere videretur. Interfui morienti (quod quidem mihi nunquam ante id tempus contigit) flens gemensque, quia me optimo fidissimoque comite privari aspi- ciebam. Nondum dolor meus, quem ex interitu sanctissimi illius viri Petri Schotti ceperam, finitus erat, cuius dulcissima amicitia adeo haeret haerebitque menti meae, ut inter animi conturbationes et anxietates eius meminisse pecu- liare mihi solatium sit: ecce autem alia calamitas secuta est, ut tot tandem casibus edoctus res humanas nihil esse discam. llli quidem ambo (ut par est credere) in coetu beatorum dignam pietatis et virtutis suae mercedem capiunt: ego tamen toto pectore non angi, non dolere non possum, quin etiam, dum haec scribo, invito reluctantique mihi lachrymae per ora defluunt. Datae die Martis post festum Nativitatis beatae Virginis anno 1492.

Busner zemřel podle toho listu v sobotu dne 8. září 1492. O něm srovn. poznámku k listu 16, potom epitafium Bohuslavem složené a vytištěné ve Farrago poem. na str. 90.

34. Bohuslav Viktorinovi ze V$ehrd.

Z Blšan 1492 30. října. Děkuje za přízeň sobě osvědčenou i vykládá trpné cho- vání své v záležitosti Olomoucké. Slibuje vděčnost svou zvláště panu Ctiborovi Tovačov- skému z Cimburka. (Nova app. epist. 6, Vinařický 12.)

M. Victorino Chrudimensi de Wssehrd s. d. Hodie mihi abs te literae redditae sunt, quas avide legi intellexique, et studium tuum in me atque bene- volentiam rursus mirifice et probo et amplector. Quae autem ex me cognos- cere cupis, paucis accipe. Ego, Victorine, cum primum huius rei mentio fieret, in extremis terrarum oris constitutus eram, reversusque deinde in patriam ita me gessi, ut fastigium hoc pontificale neque appeterem, neque plane reformi- darem, sed utranque fortunam ferre paratus essem, eventum rei scilicet facile expectans. Id etsi mihi omnes mei pene vitio dant, me tamen huius instituti mei minime poenituit, qui non per fenestram sed per ostium ovile dominicum ingredi cupio. Neque est, quod me ad eos remittas, qui dignitates huiusmodi per fas et nefas ambiunt: non enim tanti (quicunque tandem illi sunt) a me fiunt, ut eos pro speculo atque exemplari actionum mearum habeam; sed malo bonus quam dives, integer quam honoratus esse. Haec qualia sunt, facile perspicere potes, qui naturae meae non omnino (ut arbitror) ignarus es. Caeterum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile