1492.
w
1
mecum per terras atque maria peregrinatus est, ipso die Nativitatis divae
Virginis extinctus est. Id etsi mihi molestissimum est, longe tamen propterca fit
molestius, quod matri suae, integerrimae foeminae, quae se filium apud me in
bono loco collocasse putabat, depositum pessima fide restitui. Sed quis divinae
voluntati adversari potest, cuius iudicia abyssus multa (sic). Afflictabatur primum
lenta febri; tum, ubi morbus invalescere coepit, id, quod christianum decebat,
fecit; inde adeo convaluit, ut iam omnino extra periculum positus videretur.
Nec multo post in graviorem aegritudinem reincidit, qua cum vehementissime
eum agitari cernerem, sacerdotem accersere iussi, a quo postquam sacro oleo
inunctus est, adeo placide ct tranquille decessit, ut non mori sed somnum
capere videretur. Interfui morienti (quod quidem mihi nunquam ante id tempus
contigit) flens gemensque, quia me optimo fidissimoque comite privari aspi-
ciebam. Nondum dolor meus, quem ex interitu sanctissimi illius viri Petri
Schotti ceperam, finitus erat, cuius dulcissima amicitia adeo haeret haerebitque
menti meae, ut inter animi conturbationes et anxietates eius meminisse pecu-
liare mihi solatium sit: ecce autem alia calamitas secuta est, ut tot tandem
casibus edoctus res humanas nihil esse discam. llli quidem ambo (ut par est
credere) in coetu beatorum dignam pietatis et virtutis suae mercedem capiunt:
ego tamen toto pectore non angi, non dolere non possum, quin etiam, dum
haec scribo, invito reluctantique mihi lachrymae per ora defluunt. Datae die
Martis post festum Nativitatis beatae Virginis anno 1492.
Busner zemřel podle toho listu v sobotu dne 8. září 1492. O něm srovn. poznámku
k listu 16, potom epitafium Bohuslavem složené a vytištěné ve Farrago poem. na str. 90.
34.
Bohuslav Viktorinovi ze V$ehrd.
Z Blšan 1492 — 30. října. Děkuje za přízeň sobě osvědčenou i vykládá trpné cho-
vání své v záležitosti Olomoucké. Slibuje vděčnost svou zvláště panu Ctiborovi Tovačov-
skému z Cimburka. (Nova app. epist. 6, Vinařický 12.)
M. Victorino Chrudimensi de Wssehrd s. d. Hodie mihi abs te literae
redditae sunt, quas avide legi intellexique, et studium tuum in me atque bene-
volentiam rursus mirifice et probo et amplector. Quae autem ex me cognos-
cere cupis, paucis accipe. Ego, Victorine, cum primum huius rei mentio fieret,
in extremis terrarum oris constitutus eram, reversusque deinde in patriam ita
me gessi, ut fastigium hoc pontificale neque appeterem, neque plane reformi-
darem, sed utranque fortunam ferre paratus essem, eventum rei scilicet facile
expectans. Id etsi mihi omnes mei pene vitio dant, me tamen huius instituti
mei minime poenituit, qui non per fenestram sed per ostium ovile dominicum
ingredi cupio. Neque est, quod me ad eos remittas, qui dignitates huiusmodi
per fas et nefas ambiunt: non enim tanti (quicunque tandem illi sunt) a me
fiunt, ut eos pro speculo atque exemplari actionum mearum habeam; sed malo
bonus quam dives, integer quam honoratus esse. Haec qualia sunt, facile
perspicere potes, qui naturae meae non omnino (ut arbitror) ignarus es. Caeterum