EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

16 1487.

consiliique tui ostendere, sed etiam multis praesidio atque saluti esse possis. Neque enim vereor, ne tu omnis doctrinae et virtutis speculum aliter te geras, quam magistratus, in quo constitutus es, postulabit. Si enim in adolescentia et vita privata, ubi et venia aetati dari poterat et spes coelandi erat, semper caste integreque vixisti, multo profecto magis id nunc sperandum est, cum senior factus sis et omnium ora atque oculi in te coniiciantur, ut nullum dictum factumve tuum obscurum esse possit; guanguam scio (guae tua pro- bitas est) etiamsi annulus ille Lydii pastoris tibi contingeret, nihil te omnino acturum, quod a iustitia et aequitate alienum esset. Itaque si Plato beatas putat respublicas, in quibus aut principes philosophantur aut philosophi prac- sunt, nonne felicem iudicabimus plebem Tridentinam te pastore, gui et sa- pientiam ad cognoscendum ea, quae virtutis sunt, et voluntatem ad agendum et animum ad exeguendum habes? Negue me fugit non esse absurdum com- memorare hoc loco, quae Paulus apostolus in episcopo requirit, sed nolo in sylvam ligna ferre et sus (ut aiunt) Minervam instruere. Ita enim haec omnia ab initio pueritiae dedicisti et hausisti, ita animum tuum longa bene agendi consuetudine atque exercitatione instituisti, ut multo prius moribus quam dignitate episcopus esses. Neque haec tibi suspecta sint. Scis enim, utpote naturae meae magna ex parte conscius, me semper hoc adulandi vitium etiam apud milites gloriosos plurimum abhorruisse: apud te vero, cui veritas ma- xime grata est, si huiusmodi assentationibus et blanditiis uti vellem, coecum me profecto et praecipitem ferri confiterer. Si tamen imprudens verecun- diae tuae ruborem incussi, ignosce quaeso mihi idque cum culpae tuae (quoniam qui bene agit, bene quoque audiat necesse est) tum etiam veteri nostrae familiaritati adscribe. Nolim enim existimes me adeo fracto imbe- cilloque animo esse, ut propterea, quod in tam alto dignitatis gradu collo- catus es, nihil abs te antiquae nostrae consuetudini tribui velim. Neque enim meo juri penitus renunciavi, sed quanquam te pro officii tui excellentia atque observatione semper observari, adhuc tamen mihi aliquid vendico. Qua in re si tibi videor perfricuisse frontem et audacior esse, quam velis, erit hu- manitatis tuae pro singulari illa benevolentia, qua me olim complexus fuisti, omnia in dextram partem accipere. Vale.

O Oldřichovi srovn. list 2. Týž přimlouval se později v Římě za potvrzení Bohuslava k biskupství Olomouckému velmi vřele. Srovn. list 26. Ve vydání Mitisově nazván mylně arcibiskupem, ano v Tridentě bylo a jest pouhé biskupství.

16. Bohuslav Petru Schottovi.

(Z Hasišteina 1487 10. srpna.) Omluviv se, že mu od své návštěvy teprv jednou psal, líčí své zaneprázdnění při hospodářství i oznamuje, že chystá se na službu dvorskou. Prosí, aby mu napsal, kterak by se měl v zachovati. Pozdravuje všechny známé v Štrasburku, i vyřizuje pozdravení od Štěpána a Fridricha. (Schott f. 645 a Luc. 52.)

Petro Schotto s. p. d. Vereor, ne subirascaris silentio meo, Petre jucun- dissime, cum ex co tempore, quo tecum Argentinae fui, unas duntaxat ad te


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile