16 1487.
consiliique tui ostendere, sed etiam multis praesidio atque saluti esse possis.
Neque enim vereor, ne tu omnis doctrinae et virtutis speculum aliter te geras,
quam magistratus, in quo constitutus es, postulabit. Si enim in adolescentia
et vita privata, ubi et venia aetati dari poterat et spes coelandi erat, semper
caste integreque vixisti, multo profecto magis id nunc sperandum est, cum
senior factus sis et omnium ora atque oculi in te coniiciantur, ut nullum
dictum factumve tuum obscurum esse possit; guanguam scio (guae tua pro-
bitas est) etiamsi annulus ille Lydii pastoris tibi contingeret, nihil te omnino
acturum, quod a iustitia et aequitate alienum esset. Itaque si Plato beatas
putat respublicas, in quibus aut principes philosophantur aut philosophi prac-
sunt, nonne felicem iudicabimus plebem Tridentinam te pastore, gui et sa-
pientiam ad cognoscendum ea, quae virtutis sunt, et voluntatem ad agendum
et animum ad exeguendum habes? Negue me fugit non esse absurdum com-
memorare hoc loco, quae Paulus apostolus in episcopo requirit, sed nolo in
sylvam ligna ferre et sus (ut aiunt) Minervam instruere. Ita enim haec omnia
ab initio pueritiae dedicisti et hausisti, ita animum tuum longa bene agendi
consuetudine atque exercitatione instituisti, ut multo prius moribus quam
dignitate episcopus esses. Neque haec tibi suspecta sint. Scis enim, utpote
naturae meae magna ex parte conscius, me semper hoc adulandi vitium etiam
apud milites gloriosos plurimum abhorruisse: apud te vero, cui veritas ma-
xime grata est, si huiusmodi assentationibus et blanditiis uti vellem, coecum
me profecto et praecipitem ferri confiterer. Si tamen imprudens verecun-
diae tuae ruborem incussi, ignosce quaeso mihi idque cum culpae tuae
(quoniam qui bene agit, bene quoque audiat necesse est) tum etiam veteri
nostrae familiaritati adscribe. Nolim enim existimes me adeo fracto imbe-
cilloque animo esse, ut propterea, quod in tam alto dignitatis gradu collo-
catus es, nihil abs te antiquae nostrae consuetudini tribui velim. Neque
enim meo juri penitus renunciavi, sed quanquam te pro officii tui excellentia
atque observatione semper observari, adhuc tamen mihi aliquid vendico. Qua
in re si tibi videor perfricuisse frontem et audacior esse, quam velis, erit hu-
manitatis tuae pro singulari illa benevolentia, qua me olim complexus fuisti,
omnia in dextram partem accipere. Vale.
O Oldřichovi srovn. list 2. Týž přimlouval se později v Římě za potvrzení Bohuslava
k biskupství Olomouckému velmi vřele. Srovn. list 26. Ve vydání Mitisově nazván mylně
arcibiskupem, ano v Tridentě bylo a jest pouhé biskupství.
16.
Bohuslav Petru Schottovi.
(Z Hasišteina 1487 — 10. srpna.) Omluviv se, že mu od své návštěvy teprv jednou
psal, líčí své zaneprázdnění při hospodářství i oznamuje, že chystá se na službu dvorskou.
Prosí, aby mu napsal, kterak by se měl v ní zachovati. Pozdravuje všechny známé
v Štrasburku, i vyřizuje pozdravení od Štěpána a Fridricha. (Schott f. 645 a Luc. 52.)
Petro Schotto s. p. d. Vereor, ne subirascaris silentio meo, Petre jucun-
dissime, cum ex co tempore, quo tecum Argentinae fui, unas duntaxat ad te