EN | ES |

82

82


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

144

154.

Johann, Bischof von Leitomyšl, sichert das Augustinerkloster in Landskron (später in

Olmütz) vor Feuersgefahr durch Niederreissung der 8 benachbarten Háuser und erneuert

mit Zustimmung des Klosters die Grenzen zwischen den klósterlichen und städtischen Ackern. Dt. 1. Juni 1393. s. I.

Johannes dei et apostolice sedis gracia episcopus Luthomislensis notum facimus universis, ad quos presentes pervenerint, tam presentibus quam futuris. Quod et si ex nostri officii debito vigilanciori cura illis, per que animas deo lucrari possimus, primo et principaliter debeamus intendere, insistendum tamen duximus et hiis, per que commissis

nobis valeamus .de remedio quietis et securilatis providere, sine quibus plerumque et ipsa

per quam salus acquiritur, devocio prepeditur. Sane igitur attendentes periculosam esse monasterii vicinilatem civitati nostre Lancezkrone, prope cuius muros in suburbio situm erat et maxime instantibus gwerris, que plus solito invaluerint hiis temporibus, quod ex ipso monasterio propter ipsius ad muros propinquitatem possemus facilime ipsam civitatem perdere, quod nobis et ecclesie nostre Lulhomislensi dampnum essobinporlabile, obtenta prius licencia a sanclissimo in Christo patre et domino domino Bonifacio digna dei providencia sancte sedis Romane papa nono, habito eciam consensu religiosorum virorum Henrici prepositi, Johannis prioris et tocius conventus predicti monaslerii possessorum, ipsum in suburbio monasterium destruximus, et ad ecclesiam parrochialem in eadem civitate sitam, prius tamen eidem monasterio auctoritate predicte sedis apostolice unitam et incorporatam transtulimus, ac eandem ecclesiam parochialem sanctissime virginis Marie in monasterium ereximus, iam dicta auctoritate apostolica annuente. Ubi quia locus habitaculis officinisque religiosorum predictorum virorum non erat sufficiens, perpendentes eos ob commodum et securitatem prefate civitatis nostre ad consensum de deponendo per nos ipsorum monasterio multum fuisse spontaneos et paratos, licet inde pluribus implicari se non dubitarent incommodis atque dampnis, prehabito super hoc civilatis eiusdem advocali civiumque juratorum consensu et consilio, septem domunculas parrochiali ecclesie vicinas, civitati tamen minus uliles deponi admisimus, pro area dictis iam dominis amplianda. Quarum primam possidebat Petrus Lengwalt censuans de media marca unum grossum. Secundam tenebat Nicz Sseller censuans de media marca 1 gr.; de tercia Theodricus Hok solvebat de uno ferlone 1 gr.; de quarta Grani- libyn vidua solvebat de uno fertone 1 gr.; de quinta Johannes Sschuller solvebat de tribus ferlonibus II gr. Sexta domus Thamonis solvebat de media marca 1 gr. Septima domus Neydikin vidue solvebat de uno fertone 1 gr. Et hoc quantum pro uno census termino, nam unusquisque eorum tantumdem solvebat termino pro secundo, quibus singulis ad summam reductis non plus inveniuntur quam duodecim grossos por annum omnes ille domuncule censuasse. Ne tamen et in hoc modico aut in quovis alio civilati preiudicaret iam dicli monasterii translacio, pro compensacione census earundem domuncularum et cum hoc gene- raliter omnium sive intra seu extra urbem sint, pro quibus civilati ex parte ipsius monasterii iusla potuisset aut posset competere salisfaccio, ordinavimus ei tres ferlones pro censu

|


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile