144
154.
Johann, Bischof von Leitomyšl, sichert das Augustinerkloster in Landskron (später in
Olmütz) vor Feuersgefahr durch Niederreissung der 8 benachbarten Háuser und erneuert
mit Zustimmung des Klosters die Grenzen zwischen den klósterlichen und städtischen
Ackern. Dt. 1. Juni 1393. s. I.
Johannes dei et apostolice sedis gracia episcopus Luthomislensis notum facimus
universis, ad quos presentes pervenerint, tam presentibus quam futuris. Quod et si ex
nostri officii debito vigilanciori cura illis, per que animas deo lucrari possimus, primo et
principaliter debeamus intendere, insistendum tamen duximus et hiis, per que commissis
nobis valeamus .de remedio quietis et securilatis providere, sine quibus plerumque et ipsa
per quam salus acquiritur, devocio prepeditur. Sane igitur attendentes periculosam esse
monasterii vicinilatem civitati nostre Lancezkrone, prope cuius muros in suburbio situm erat
et maxime instantibus gwerris, que plus solito invaluerint hiis temporibus, quod ex ipso
monasterio propter ipsius ad muros propinquitatem possemus facilime ipsam civitatem perdere,
quod nobis et ecclesie nostre Lulhomislensi dampnum essobinporlabile, obtenta prius licencia
a sanclissimo in Christo patre et domino domino Bonifacio digna dei providencia sancte
sedis Romane papa nono, habito eciam consensu religiosorum virorum Henrici prepositi,
Johannis prioris et tocius conventus predicti monaslerii possessorum, ipsum in suburbio
monasterium destruximus, et ad ecclesiam parrochialem in eadem civitate sitam, prius
tamen eidem monasterio auctoritate predicte sedis apostolice unitam et incorporatam
transtulimus, ac eandem ecclesiam parochialem sanctissime virginis Marie in monasterium
ereximus, iam dicta auctoritate apostolica annuente. Ubi quia locus habitaculis officinisque
religiosorum predictorum virorum non erat sufficiens, perpendentes eos ob commodum et
securitatem prefate civitatis nostre ad consensum de deponendo per nos ipsorum monasterio
multum fuisse spontaneos et paratos, licet inde pluribus implicari se non dubitarent incommodis
atque dampnis, prehabito super hoc civilatis eiusdem advocali civiumque juratorum consensu
et consilio, septem domunculas parrochiali ecclesie vicinas, civitati tamen minus uliles deponi
admisimus, pro area dictis iam dominis amplianda. Quarum primam possidebat Petrus Lengwalt
censuans de media marca unum grossum. Secundam tenebat Nicz Sseller censuans de media
marca 1 gr.; de tercia Theodricus Hok solvebat de uno ferlone 1 gr.; de quarta Grani-
libyn vidua solvebat de uno fertone 1 gr.; de quinta Johannes Sschuller solvebat de tribus
ferlonibus II gr. Sexta domus Thamonis solvebat de media marca 1 gr. Septima domus
Neydikin vidue solvebat de uno fertone 1 gr. Et hoc quantum pro uno census termino,
nam unusquisque eorum tantumdem solvebat termino pro secundo, quibus singulis ad summam
reductis non plus inveniuntur quam duodecim grossos por annum omnes ille domuncule
censuasse. Ne tamen et in hoc modico aut in quovis alio civilati preiudicaret iam dicli
monasterii translacio, pro compensacione census earundem domuncularum et cum hoc gene-
raliter omnium sive intra seu extra urbem sint, pro quibus civilati ex parte ipsius monasterii
iusla potuisset aut posset competere salisfaccio, ordinavimus ei tres ferlones pro censu
|