Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
362
inde reperitur, guod concilium postea huiusmodi
facultatem dederit. Siue igitur primam compacta-
torum partem siue secundam adducitis, nichil ha-
betis. Nam secunda pollicitacionis est nunquam
impleta, siue quia non petiuistis, siue concilium
ex racionabili causa recusauit concedere, quod
noxium videbat futurum, cum vestri sacerdotes
non seruarent conuenta. Nec prima pars vobis
subvenit, quia concessa est communio calicis usum
habentibus et unionem recipientibus ecclesiasticam
in omnibus aliis preterquam in articulo commu-
nionis. Sed unionem ecclesiasticam et conformi-
tatem nunquam recepistis, non igitur indulti fui-
stis capaces. Quod autem unionem et conformi-
tatem non fuistis amplexi, liquet ex moribus
vestris, nam sacerdotes vestri non instituuntur
ad titulum beneficii, ut moris est in aliis regnis,
per episcopos et habentes potestatem, nee serua-
uerunt umquam mandata concilii, quibus preceptum
erat, ut tantum habentes usum communicarent,
sed pueros et dementes communicauerunt, et no-
lentes communicare sub utraque specie noluerunt
sepelire, et aliis modis coegerunt, et multis in rebus
ritum universalis ecclesie abiecerunt, et maior pars
vestrum usum communionis calicis accepit post
compaetata, quod minime licuit.
Non est igitur, quod de compactatis glorie-
mini, nec id vos iuuat, quod oratores concilii
mandauerunt archiepiscopo Pragensi, Olomucensi
et Luthomislensi pro tempore existentibus et pres-
Literis, ad quos pertinet, ut populum sub utraque
specie requisiti communicarent iuxta conuenta:
nam id faetum est vigore concessionis, cuius vos
fecistis indignos, ut ante diximus. Inspectis igitur
compaetatis omnibus et bullis concessis iudicamus,
de concilio fratrum nostrorum cardinalium, sacer-
dotes vestros absque ulla potestate laicalem po-
pulum ad communionem calicis admittere, deci-
pere plebes et grauiter peccare, dignos quoque
graui animaduersione, et nisi resipuerint, se ac
populum sibi credentem perditum iri. Quos ad-
monemus, ut se corrigant et nostra pocius cle-
mencia quam ulcione uti velint.
Hec ad compactata, que calicis communionem
minime permittunt. Sed cupitis, ut sedes aposto-
lica eciam vobis indulgeat: faceremus id libenti
animo, si et vobis utile et nobis decoris esset;
at neutrum hic est. Nam quomodo id nos conce-
damus, quod nostri predecessores semper conce-
dendum esse negauerunt? Indigne id ferrent aliene
naciones et aduersus nos murmurarent, quos non
expedit scandalizare. Vobis autem concessio ipsa
et regno vestro multis ex causis dampnosa esset,
D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži v. 1462.
sicut noxius est ipse usus, quem servatis. Nam
cum fuerit olim communis opinio vestra, quod
assumpcio calicis esset de necessitate salutis, fa-
cile in eundem errorem populus prolaberetur, si
ei permitteretur ex apostolico indulto, et maxime
cum vestri sacerdotes noluerunt in communicando
ea facere, que iussa fuere, et vos eciam nunc
dicitis communionem sub utraque specie populo
utilem et salubrem et diuinitus reuelatam. Cui
assercioni facile accederet credulitas neccesitatis,
ad quem vitandum errorem necesse est a bibi-
cione calicis arcere populum. Ad id urget debita
Sacramenti reuerencia, ne in populi frequencia
ealixO domini male tractetur et preciosissimus
Christi sanguis, quod sepe factum est, effundetur
in terram. Hinc accidit, quod maxima pars Bo-
hemorum et Morauorum ritum vestrum abhorret
et nunquam ad illum possit inclinari. Quod si
vobis indulgeretur, «quod petitis, nunquam inter
vos esset unio, semper durarent inter vos scis-
mata, essetque vobis omni tempore timendum Do-
mini verbum, quia omne regnum in se diuisum
desolabitur. Equius igitur esset ot facilius, ut vos
nouum ritum ot minime approbatum relinquatis
et illis conformemini, quam illi vobis credentes
antiquum et laudabilem usum reiciant, ut sit pax
inter vos et id ipsum sapiatis omnes et vivatis
tamquam fratres. Postremo si hoc indulgeremus,
quod queritis, offenderemus omnes vicinos vestros,
Teutunos, Ungaros, Polonos, eosque perpetuos
vobis infensos redderemus ; nam videntes vos alium
ritum habere, sicut hodie faciunt, semper repu-
tarent vos errare, et quamvis mille extarent in-
dulta nostra, tamen appellarent vos parum fideles
et nimis arrogantes, qui velletis plus sapere, quam
ceteri Christiani, nec possent vobiscum pacifice
loqui, et nunc ab illis nune ab istis molestare-
mini, habentes et in regno offensos et extra regnum.
Diligenter igitur pensatis, que pensanda in
hiis rebus fuerunt, non videtur nobis, quod uel
regi uel regno uel populo condeceat id, quod pe-
titis, et quod ilud vobis competit, «quod ait Do-
minus filis Zebedei: Nescitis enim, quid petatis.
Nos dispensatores sumus ministeriorum Dei, ad
nos pertinet pascere oves et gregem dominicum
in viam salutis eterne dirigere. Imitari nos con-
uenit summum patrem familias, qui noxia petentes
nequaquam exaudit et omnia dirigit in melius.
Non intelligunt homines, que sunt vera bona, at-
que idcirco sepe homines penituit voti sui com-
potes. Hoc, quod vos petitis, non est ad vitam
eternam, fumum quendam et inanis glorie ventum
queritis. Nos animarum vestrarum salutem op-