EN | ES |

Facsimile view

798


< Page >

362

inde reperitur, guod concilium postea huiusmodi facultatem dederit. Siue igitur primam compacta- torum partem siue secundam adducitis, nichil ha- betis. Nam secunda pollicitacionis est nunquam impleta, siue quia non petiuistis, siue concilium ex racionabili causa recusauit concedere, quod noxium videbat futurum, cum vestri sacerdotes non seruarent conuenta. Nec prima pars vobis subvenit, quia concessa est communio calicis usum habentibus et unionem recipientibus ecclesiasticam in omnibus aliis preterquam in articulo commu- nionis. Sed unionem ecclesiasticam et conformi- tatem nunquam recepistis, non igitur indulti fui- stis capaces. Quod autem unionem et conformi- tatem non fuistis amplexi, liquet ex moribus vestris, nam sacerdotes vestri non instituuntur ad titulum beneficii, ut moris est in aliis regnis, per episcopos et habentes potestatem, nee serua- uerunt umquam mandata concilii, quibus preceptum erat, ut tantum habentes usum communicarent, sed pueros et dementes communicauerunt, et no- lentes communicare sub utraque specie noluerunt sepelire, et aliis modis coegerunt, et multis in rebus ritum universalis ecclesie abiecerunt, et maior pars vestrum usum communionis calicis accepit post compaetata, quod minime licuit.

Non est igitur, quod de compactatis glorie- mini, nec id vos iuuat, quod oratores concilii mandauerunt archiepiscopo Pragensi, Olomucensi et Luthomislensi pro tempore existentibus et pres- Literis, ad quos pertinet, ut populum sub utraque specie requisiti communicarent iuxta conuenta: nam id faetum est vigore concessionis, cuius vos fecistis indignos, ut ante diximus. Inspectis igitur compaetatis omnibus et bullis concessis iudicamus, de concilio fratrum nostrorum cardinalium, sacer- dotes vestros absque ulla potestate laicalem po- pulum ad communionem calicis admittere, deci- pere plebes et grauiter peccare, dignos quoque graui animaduersione, et nisi resipuerint, se ac populum sibi credentem perditum iri. Quos ad- monemus, ut se corrigant et nostra pocius cle- mencia quam ulcione uti velint.

Hec ad compactata, que calicis communionem minime permittunt. Sed cupitis, ut sedes aposto- lica eciam vobis indulgeat: faceremus id libenti animo, si et vobis utile et nobis decoris esset; at neutrum hic est. Nam quomodo id nos conce- damus, quod nostri predecessores semper conce- dendum esse negauerunt? Indigne id ferrent aliene naciones et aduersus nos murmurarent, quos non expedit scandalizare. Vobis autem concessio ipsa et regno vestro multis ex causis dampnosa esset,

D. XIV. Poselství krále Jiřího do Říma k papeži v. 1462.

sicut noxius est ipse usus, quem servatis. Nam cum fuerit olim communis opinio vestra, quod assumpcio calicis esset de necessitate salutis, fa- cile in eundem errorem populus prolaberetur, si ei permitteretur ex apostolico indulto, et maxime cum vestri sacerdotes noluerunt in communicando ea facere, que iussa fuere, et vos eciam nunc dicitis communionem sub utraque specie populo utilem et salubrem et diuinitus reuelatam. Cui assercioni facile accederet credulitas neccesitatis, ad quem vitandum errorem necesse est a bibi- cione calicis arcere populum. Ad id urget debita Sacramenti reuerencia, ne in populi frequencia ealixO domini male tractetur et preciosissimus Christi sanguis, quod sepe factum est, effundetur in terram. Hinc accidit, quod maxima pars Bo- hemorum et Morauorum ritum vestrum abhorret et nunquam ad illum possit inclinari. Quod si vobis indulgeretur, «quod petitis, nunquam inter vos esset unio, semper durarent inter vos scis- mata, essetque vobis omni tempore timendum Do- mini verbum, quia omne regnum in se diuisum desolabitur. Equius igitur esset ot facilius, ut vos nouum ritum ot minime approbatum relinquatis et illis conformemini, quam illi vobis credentes antiquum et laudabilem usum reiciant, ut sit pax inter vos et id ipsum sapiatis omnes et vivatis tamquam fratres. Postremo si hoc indulgeremus, quod queritis, offenderemus omnes vicinos vestros, Teutunos, Ungaros, Polonos, eosque perpetuos vobis infensos redderemus ; nam videntes vos alium ritum habere, sicut hodie faciunt, semper repu- tarent vos errare, et quamvis mille extarent in- dulta nostra, tamen appellarent vos parum fideles et nimis arrogantes, qui velletis plus sapere, quam ceteri Christiani, nec possent vobiscum pacifice loqui, et nunc ab illis nune ab istis molestare- mini, habentes et in regno offensos et extra regnum.

Diligenter igitur pensatis, que pensanda in hiis rebus fuerunt, non videtur nobis, quod uel regi uel regno uel populo condeceat id, quod pe- titis, et quod ilud vobis competit, «quod ait Do- minus filis Zebedei: Nescitis enim, quid petatis. Nos dispensatores sumus ministeriorum Dei, ad nos pertinet pascere oves et gregem dominicum in viam salutis eterne dirigere. Imitari nos con- uenit summum patrem familias, qui noxia petentes nequaquam exaudit et omnia dirigit in melius. Non intelligunt homines, que sunt vera bona, at- que idcirco sepe homines penituit voti sui com- potes. Hoc, quod vos petitis, non est ad vitam eternam, fumum quendam et inanis glorie ventum queritis. Nos animarum vestrarum salutem op-



Text viewManuscript line view