EN | ES |

798

798


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Odpověď papežova konečná dne 31. března.

Et in illis consiliis habunde considerata fuit praxis ecclesie primitiue et sacrarum auctoritas literarum, et guod doctores vel sancti scolastici assererent, oportune animaduersum. Nam omnes fere uno ore loguuntur; et non est populus sub utrague specie communicandus, guamuis aliguando id factum fu- erit, nam postea utiliter ac salubriter sublata est laicis communio calicis ob reverenciam sacramenti propter periculum effusionis, si, ut sepius oportet, ad parum eciam distantes deferretur; tum uero, ne rudis populus existimaret Christi corpus non integre recipi, nisi sub utraque specie. Quod vero de compactatis adducitur, paulo post absoluemus. Manifestum autem est post generalem ecclesie consuetudinem, subtrahentem laicis communionem calicis, nulli phas es[se] populum sub utraque specie communicare, nisi vel generale concilium vel Ro- manus pontifex indulserit. Ac preterea nec ve- ritas est appellanda talis consuetudo neque utilis aut salutaris iudicanda, que absque sufficienti auctoritate introducta cst. Illud autem dampnabile est et prorsus hereticum iudicandum, si quis as- serit talem communionem ad salutem esse neces- sariam, sicut Tacobellus putauit, et qui eum se- cuti sunt. Magna hominis illius presumpcio vel pocius temeritas, qui solis imbutus gramaticis disciplinis, quibus pueros instruebat, ausus est Sacros evangeli sensus attingere et ad suum in- genium archana fili Dei verba interpretari. Non est grammaticorum aut dialeticorum, theologorum est et sacre pagine professorum ista cognicio et eorum, quibus data est sciencie clauis, que ap- perit et nemo claudit, claudit et nemo apperit. Eunuchus ille in Actibus apostolorum, gui ex Ethiopia venerat in Iherusalem, cum legeret Isaiam, interrogatus ab ipso Philippo, an intelligeret, que legeret, et: Quo modo, inquit, possum intelligere, nisi exponatur? At Jacobellus sine exposicione atque absque doctore nisus est docere, quod non didicit, et absque calicis bibicione saluari neminem asseuerare propter verba saluatoris aput Johannem dicentis: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis cius sanguinem, non habebitis vitam in vobis,* verborum tantum et literarum annotans sonum, mentem preteriens haut gnarus, quod spi- ritus est, qui viuificat, caro &utem non prodest quidquam, nec aduertens, quod eodem in loco paulo post, cum scandalizati essent discipuli ali- qui de tali sermone: Verba mea, inquit dominus, Spiritus et vita sunt, propter quod manifeste declarat, quia de spirituali manducacione et bi- bicione locutus fuerat, pocius quam de sacramen- tali, cum nondum esset institutum eucaristie sa-

361

cramentum. Et ita beatus Augustinus et alii com- plures sancti doctores eius evangelii lectionem exponunt, qui reuelatis oculis mirabilia considera- uerunt, de lege domini et sua doctrina sanctam ecclesiam illuminauerunt. Et licet dominus in ul- tima cena sub specie panis et vini communica- uerit, quando illud sacramentum instituit et si- militer apostolos in suam commemoracionem facere iusserit, non tamen idcirco populis communio ca- licis mandata est, apostolis tantum id dictum fuit, qui tune sacerdotes constituti fuerunt, et ad conficientes pertinet sub utraque specie Christum assumere et eius mortem representare et non ad laicos. Et hec est veritas in duobus conciliis ge- neralibus declarata.

Restat nune, ut peticioni vestre respondeamus de communione, quam cupitis. Nos sane regem vestrum, barones vestros et populares omnes regui Bohemie in domino diligimus et pro filiis habe- mus, dum Romanam ecclesiam loco matris ha- buerint et ei tamquam magistre obtemperauerint. Magnus et misericors Deus, cuius vices indigni gerimus in terris, homines pro liberis habet eis- que non omnia, que petunt, sed utilia pro io- cundis concedit. Ita et nos facere oportet ergu vos Bohemos, qui pro laicis communionem calicis desideratis et compactata concilii Basiliensis ad- ducitis, quibus id vobis concessum existimatis. Satisfaciendum est huic parti, ne decipiamini et falsa pro veris accipiatis. Vidimus transsumpta compaetatorum, que nobis obtulistis, quibus dili- genter inspectis, non invenimus, quod illorum vi- gore eommunieare possitis laicos sub utraque specie. Compactatorum enim bipartita est racio: altera permittit et indulget, ut, qui unionem re- cipiunt ecclesiasticam et pacem realiter et cum effectu et in omnibus aliis, praeterquamque in

; usu communionis utriusque speciei, fidei et ritui

universalis ecclesie conformes essent et usum talis haberent, possint communicari sub utraque specie in regno Bohemie et marchionatu Moravie. Al- tera promissionis est dicens, quod facta in con- cilio discussione super articulo communionis ni- chilominus si perseuerauerint in desiderio habendi talem communionem et id per legatos indicaue- rint, concilium facultatem largiretur sacerdotibus communicandi eas personas, que in annis discre- cionis constitute reuerenter et deuote postulauerint, eum adieccione: quod sacerdotes sic communicantes semper docerent, quod ipsi debent firmiter cre- dere, quod non sub specie panis caro tantum, nec sub specie vini sanguis tantum, sed sub qualibet specie est integer, totus Christus. Neque tamen


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile