Odpověď papežova konečná dne 31. března.
Et in illis consiliis habunde considerata fuit praxis
ecclesie primitiue et sacrarum auctoritas literarum,
et guod doctores vel sancti scolastici assererent,
oportune animaduersum. Nam omnes fere uno ore
loguuntur; et non est populus sub utrague specie
communicandus, guamuis aliguando id factum fu-
erit, nam postea utiliter ac salubriter sublata est
laicis communio calicis ob reverenciam sacramenti
propter periculum effusionis, si, ut sepius oportet,
ad parum eciam distantes deferretur; tum uero,
ne rudis populus existimaret Christi corpus non
integre recipi, nisi sub utraque specie. Quod vero
de compactatis adducitur, paulo post absoluemus.
Manifestum autem est post generalem ecclesie
consuetudinem, subtrahentem laicis communionem
calicis, nulli phas es[se] populum sub utraque specie
communicare, nisi vel generale concilium vel Ro-
manus pontifex indulserit. Ac preterea nec ve-
ritas est appellanda talis consuetudo neque utilis
aut salutaris iudicanda, que absque sufficienti
auctoritate introducta cst. Illud autem dampnabile
est et prorsus hereticum iudicandum, si quis as-
serit talem communionem ad salutem esse neces-
sariam, sicut Tacobellus putauit, et qui eum se-
cuti sunt. Magna hominis illius presumpcio vel
pocius temeritas, qui solis imbutus gramaticis
disciplinis, quibus pueros instruebat, ausus est
Sacros evangeli sensus attingere et ad suum in-
genium archana fili Dei verba interpretari. Non
est grammaticorum aut dialeticorum, theologorum
est et sacre pagine professorum ista cognicio et
eorum, quibus data est sciencie clauis, que ap-
perit et nemo claudit, claudit et nemo apperit.
Eunuchus ille in Actibus apostolorum, gui ex
Ethiopia venerat in Iherusalem, cum legeret Isaiam,
interrogatus ab ipso Philippo, an intelligeret, que
legeret, et: Quo modo, inquit, possum intelligere,
nisi exponatur? At Jacobellus sine exposicione
atque absque doctore nisus est docere, quod non
didicit, et absque calicis bibicione saluari neminem
asseuerare propter verba saluatoris aput Johannem
dicentis: „Nisi manducaueritis carnem filii hominis
et biberitis cius sanguinem, non habebitis vitam
in vobis,* verborum tantum et literarum annotans
sonum, mentem preteriens haut gnarus, quod spi-
ritus est, qui viuificat, caro &utem non prodest
quidquam, nec aduertens, quod eodem in loco
paulo post, cum scandalizati essent discipuli ali-
qui de tali sermone: Verba mea, inquit dominus,
Spiritus et vita sunt, — propter quod manifeste
declarat, quia de spirituali manducacione et bi-
bicione locutus fuerat, pocius quam de sacramen-
tali, cum nondum esset institutum eucaristie sa-
361
cramentum. Et ita beatus Augustinus et alii com-
plures sancti doctores eius evangelii lectionem
exponunt, qui reuelatis oculis mirabilia considera-
uerunt, de lege domini et sua doctrina sanctam
ecclesiam illuminauerunt. Et licet dominus in ul-
tima cena sub specie panis et vini communica-
uerit, quando illud sacramentum instituit et si-
militer apostolos in suam commemoracionem facere
iusserit, non tamen idcirco populis communio ca-
licis mandata est, apostolis tantum id dictum
fuit, qui tune sacerdotes constituti fuerunt, et ad
conficientes pertinet sub utraque specie Christum
assumere et eius mortem representare et non ad
laicos. Et hec est veritas in duobus conciliis ge-
neralibus declarata.
Restat nune, ut peticioni vestre respondeamus
de communione, quam cupitis. Nos sane regem
vestrum, barones vestros et populares omnes regui
Bohemie in domino diligimus et pro filiis habe-
mus, dum Romanam ecclesiam loco matris ha-
buerint et ei tamquam magistre obtemperauerint.
Magnus et misericors Deus, cuius vices indigni
gerimus in terris, homines pro liberis habet eis-
que non omnia, que petunt, sed utilia pro io-
cundis concedit. Ita et nos facere oportet ergu
vos Bohemos, qui pro laicis communionem calicis
desideratis et compactata concilii Basiliensis ad-
ducitis, quibus id vobis concessum existimatis.
Satisfaciendum est huic parti, ne decipiamini et
falsa pro veris accipiatis. Vidimus transsumpta
compaetatorum, que nobis obtulistis, quibus dili-
genter inspectis, non invenimus, quod illorum vi-
gore eommunieare possitis laicos sub utraque
specie. Compactatorum enim bipartita est racio:
altera permittit et indulget, ut, qui unionem re-
cipiunt ecclesiasticam et pacem realiter et cum
effectu et in omnibus aliis, praeterquamque in
; usu communionis utriusque speciei, fidei et ritui
universalis ecclesie conformes essent et usum talis
haberent, possint communicari sub utraque specie
in regno Bohemie et marchionatu Moravie. Al-
tera promissionis est dicens, quod facta in con-
cilio discussione super articulo communionis ni-
chilominus si perseuerauerint in desiderio habendi
talem communionem et id per legatos indicaue-
rint, concilium facultatem largiretur sacerdotibus
communicandi eas personas, que in annis discre-
cionis constitute reuerenter et deuote postulauerint,
eum adieccione: quod sacerdotes sic communicantes
semper docerent, quod ipsi debent firmiter cre-
dere, quod non sub specie panis caro tantum, nec
sub specie vini sanguis tantum, sed sub qualibet
specie est integer, totus Christus. Neque tamen