69
69
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
288
B.
Ktaque talis ac tanta victoria digne soli Deo, et sanctis eius est
cum condignis gratiarum actionibus et laudibus adscribenda. Quod etiam
ex quibusdam reuelationibus comprobatur: Si quidem a multis fertur, quod
quidam viri, qui a tergo ad custodiam exercitus fuerant deputati, imminente
prelio referunt se vidisse quamdam auem in lineamentis ad modum aquile
firuratam, sed in colore niue candidiorem, habentem aureum caput et col-
lum; vexillum B. Wenceslai, quondam ducis semper vero patroni Bohemorum
inclyti martyris, inseparabiliter prosequentem; que passim visa est eisdem
crescere qvoad vsque ad pugnam procedentem, vniuersum corpore ei plu-
mis cooperuit exercitum Christianum. Eodem etiam die vir nobilis et de-
uotus, omnibus fide dignus, Ioannes miles, filius Suroslai cum in domo propria
egrotaret, circa horam tertiam vidit in extasi, se quasi in campo certaminis
cum exercitu suo constitutum; quem cum cerneret esse modicum et inordi-
natum, simul vidit patronos Bohemie gloriosos ad quemdam campum lucidum
tali ordine procedentes: Primo conspicit procedentem S. Wenceslaum lorica
indutum, habentem galeam suam in capite gestantem, gladium suum in
vagina, auro et gemmis ornata, sub ascella sinistra; in dextra vero manu
proprium vexillum preferentem; quem immediate sanctus Adalbertus, velut
vir magnus et robustus, decenter ornatus pontificalibus, sequebatur. Posthec
vidit beatum Procopium, quasi abbatem, cum suo baculo pastorali, sanctum
pontificem e vestigio comitantem; nouissime cernit sequi quinque fratres
martyres quasi propriis tunicis vestitos. Ac idem miles audiuit sanctum
Wenceslaum predictis glorie sue consortibus sic clara voce dicentem:
Debilis est noster exercitus, ad dei potentiam tendamus. Quo dicto ve-
xillum suum contra hostes extendit, qui statim in fugam vniuersaliter visi
sunt conuerti. Hec cum ab egrotante, qui adstabant, dixerunt: Hoc egri
visum nihil significare, quam quod D. deus regi ipsorum victoriam dederit
de suis inimicis. Que hoc loco vestre sanctitati scribo, omnia verissima
sunt, et sine omni dubio acceptanda. Itaque pretereundum non esse judi-
caui, quin vestre sanctitati tanquam religionis christiane apici significarem
propter singulare solatium, ví dei domini nostri gloria per hoc miraculum
amplificetur. Datum Prage octaua Octobris MCCLX.
Fejér P. V. Vol. I. pag. 324.
er as
—_— eR a
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile