EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

288

B.

Ktaque talis ac tanta victoria digne soli Deo, et sanctis eius est cum condignis gratiarum actionibus et laudibus adscribenda. Quod etiam ex quibusdam reuelationibus comprobatur: Si quidem a multis fertur, quod quidam viri, qui a tergo ad custodiam exercitus fuerant deputati, imminente prelio referunt se vidisse quamdam auem in lineamentis ad modum aquile firuratam, sed in colore niue candidiorem, habentem aureum caput et col- lum; vexillum B. Wenceslai, quondam ducis semper vero patroni Bohemorum inclyti martyris, inseparabiliter prosequentem; que passim visa est eisdem crescere qvoad vsque ad pugnam procedentem, vniuersum corpore ei plu- mis cooperuit exercitum Christianum. Eodem etiam die vir nobilis et de- uotus, omnibus fide dignus, Ioannes miles, filius Suroslai cum in domo propria egrotaret, circa horam tertiam vidit in extasi, se quasi in campo certaminis cum exercitu suo constitutum; quem cum cerneret esse modicum et inordi- natum, simul vidit patronos Bohemie gloriosos ad quemdam campum lucidum tali ordine procedentes: Primo conspicit procedentem S. Wenceslaum lorica indutum, habentem galeam suam in capite gestantem, gladium suum in vagina, auro et gemmis ornata, sub ascella sinistra; in dextra vero manu proprium vexillum preferentem; quem immediate sanctus Adalbertus, velut vir magnus et robustus, decenter ornatus pontificalibus, sequebatur. Posthec vidit beatum Procopium, quasi abbatem, cum suo baculo pastorali, sanctum pontificem e vestigio comitantem; nouissime cernit sequi quinque fratres martyres quasi propriis tunicis vestitos. Ac idem miles audiuit sanctum Wenceslaum predictis glorie sue consortibus sic clara voce dicentem: Debilis est noster exercitus, ad dei potentiam tendamus. Quo dicto ve- xillum suum contra hostes extendit, qui statim in fugam vniuersaliter visi sunt conuerti. Hec cum ab egrotante, qui adstabant, dixerunt: Hoc egri visum nihil significare, quam quod D. deus regi ipsorum victoriam dederit de suis inimicis. Que hoc loco vestre sanctitati scribo, omnia verissima sunt, et sine omni dubio acceptanda. Itaque pretereundum non esse judi- caui, quin vestre sanctitati tanquam religionis christiane apici significarem propter singulare solatium, dei domini nostri gloria per hoc miraculum amplificetur. Datum Prage octaua Octobris MCCLX.

Fejér P. V. Vol. I. pag. 324.

er as

_ eR a



Text viewManuscript line view