EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1600, 80. září—26. října. 157

accusarim. Quac etsi vera sunt, non magna tamen opus habent excusatione, nam nihil a me admissum, quod non facillime et multis modis defendi posset.

Interim tamen, sed clam, aliis criminibus impugnor, quorum praecipua sunt: nullum in hac esse proviucia atrociorem catholicae fidei hostem et haereticae pravi- tatis acriorem propugnatorem, imo [saltem] eius patronum, ut me prostrato illam quoque rüere necesse est; nullum infensiorem domus Austriacae et imperii, quod familia illa in nos habet, adversarium; hinc fieri, ut, si quae nomine imperatoris in consiliis proponantur, ego solus illa impugnem, si beneficium quaeratur, ego impediam ; hinc iter in Galliam enatum et pecuniam regi mutuo datam, ut patronus adversus caesarem pararetur. Id quia non successit, alia quaeri auxilia, imo eo insaniae devenerunt, ut etiam cum electore Palatino me conspirasse affirment in caesaris et huius regni perniciem. Haec quidem non publice proferuntur, sed tacite tamen sparguntur in vulgus, ut faci[lius] odium hominum mihi concilietur.

Ad dicendam causam sum nomine imperatoris citatus Pragam ad 1. Decembris. Judices haud dubie maxima ex parte ex numero adversariorum constituentur: de me quid fi[et] tu conjice. Attamen in omnibus his periculis et difficultatibus meis ad Deum solum confugio, quem [non] passurum, ut penitus deprimar, certa fiducia mihi persuadeo. Si litterae hae sub eos dies ad te pervenerint, succurre precibus tuis ad impetrandam divinae miserationis opem.

Venio nunc ad epistolas tuas, quarum tres a 2. Maii, [..] Julii et Cal Sept. his mensibus ad me pervenerunt, et ultimae quidem proxime elapsa hebdomade Pragae mihi sunt redditae. In deliberatione pristina eo magis persisto, quo magis urgeor ab adversariis; et quia consilio tuo omnem mihi scrupulum exemisti, nihil me retinet, quominus rem aggrediar, quam controversia haec, quam mihi moverunt hostes mei; quae quoniam imperatorem quodammodo contingere videtur, non esset ex re mea, imo non absque periculo, distractionem bonorum hoc tempore tentare: quia enin actiones meae omnium nunc oculis subiectae sunt, et qui mihi male volunt, iu omues occasiones intenti sunt, per quas via aliqua aperiatur ad oppri- mendum me falsis calumniis, nulla magis optata offerri illis posset hac ipsa, qua plausibiliter imperator posset persuaderi, me ad hostes ipsius transitum meditari. Proinde paulisper quiescere statui, dum haec tempestas aliquantulum remiscrit, ut et tutius et minore cum difficultate id, quod in animo habeo, exsequar. Argentina non placet multis de causis nec ullus locus, qui dominum quempiam agnoscat; Da- silea cum consiliis meis maxime conveniret. Ex condicionibus propositis aridet po- sterior, qua nimirum in annos aliquot creditum constitueretur, quibus elapsis facta semestri denunciacione posset vel universa vel pars summae a me repeti. Sed de his fusius agemus, cum pecunia erit in promptu.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile