[1] |
z roku 1600, 80. září—26. října. 157
|
---|
[2] |
accusarim. Quac etsi vera sunt, non magna tamen opus habent excusatione, nam
|
---|
[3] |
nihil a me admissum, quod non facillime et multis modis defendi posset.
|
---|
[4] |
Interim tamen, sed clam, aliis criminibus impugnor, quorum praecipua sunt:
|
---|
[5] |
nullum in hac esse proviucia atrociorem catholicae fidei hostem et haereticae pravi-
|
---|
[6] |
tatis acriorem propugnatorem, imo [saltem] eius patronum, ut me prostrato illam
|
---|
[7] |
quoque rüere necesse est; nullum infensiorem domus Austriacae et imperii, quod
|
---|
[8] |
familia illa in nos habet, adversarium; hinc fieri, ut, si quae nomine imperatoris
|
---|
[9] |
in consiliis proponantur, ego solus illa impugnem, si beneficium quaeratur, ego
|
---|
[10] |
impediam ; hinc iter in Galliam enatum et pecuniam regi mutuo datam, ut patronus
|
---|
[11] |
adversus caesarem pararetur. Id quia non successit, alia quaeri auxilia, imo eo
|
---|
[12] |
insaniae devenerunt, ut etiam cum electore Palatino me conspirasse affirment in
|
---|
[13] |
caesaris et huius regni perniciem. Haec quidem non publice proferuntur, sed tacite
|
---|
[14] |
tamen sparguntur in vulgus, ut faci[lius] odium hominum mihi concilietur.
|
---|
[15] |
Ad dicendam causam sum nomine imperatoris citatus Pragam ad 1. Decembris.
|
---|
[16] |
Judices haud dubie maxima ex parte ex numero adversariorum constituentur: de
|
---|
[17] |
me quid fi[et] tu conjice. Attamen in omnibus his periculis et difficultatibus meis
|
---|
[18] |
ad Deum solum confugio, quem [non] passurum, ut penitus deprimar, certa fiducia
|
---|
[19] |
mihi persuadeo. Si litterae hae sub eos dies ad te pervenerint, succurre precibus
|
---|
[20] |
tuis ad impetrandam divinae miserationis opem.
|
---|
[21] |
Venio nunc ad epistolas tuas, quarum tres a 2. Maii, [..] Julii et Cal
|
---|
[22] |
Sept. his mensibus ad me pervenerunt, et ultimae quidem proxime elapsa hebdomade
|
---|
[23] |
Pragae mihi sunt redditae. In deliberatione pristina eo magis persisto, quo magis
|
---|
[24] |
urgeor ab adversariis; et quia consilio tuo omnem mihi scrupulum exemisti, nihil
|
---|
[25] |
me retinet, quominus rem aggrediar, quam controversia haec, quam mihi moverunt
|
---|
[26] |
hostes mei; quae quoniam imperatorem quodammodo contingere videtur, non esset
|
---|
[27] |
ex re mea, imo non absque periculo, distractionem bonorum hoc tempore tentare:
|
---|
[28] |
quia enin actiones meae omnium nunc oculis subiectae sunt, et qui mihi male
|
---|
[29] |
volunt, iu omues occasiones intenti sunt, per quas via aliqua aperiatur ad oppri-
|
---|
[30] |
mendum me falsis calumniis, nulla magis optata offerri illis posset hac ipsa, qua
|
---|
[31] |
plausibiliter imperator posset persuaderi, me ad hostes ipsius transitum meditari.
|
---|
[32] |
Proinde paulisper quiescere statui, dum haec tempestas aliquantulum remiscrit, ut
|
---|
[33] |
et tutius et minore cum difficultate id, quod in animo habeo, exsequar. Argentina
|
---|
[34] |
non placet multis de causis nec ullus locus, qui dominum quempiam agnoscat; Da-
|
---|
[35] |
silea cum consiliis meis maxime conveniret. Ex condicionibus propositis aridet po-
|
---|
[36] |
sterior, qua nimirum in annos aliquot creditum constitueretur, quibus elapsis facta
|
---|
[37] |
semestri denunciacione posset vel universa vel pars summae a me repeti. Sed de
|
---|
[38] |
his fusius agemus, cum pecunia erit in promptu.
|
---|