Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1599, 18. srpna —poč. 1600. 125
418.
Jakubu Guetlinovi, preceptoru mladého Karla z Žerotína, do Štrasburku: omlouvá své dlouhé
mlčení těžkou nemocí svou; že Karel stal se zase pilnějším a do první třídy postoupil, těší
ho; ačkoli hlavní vinu, že Karel ustál v pilnosti, má učitel jazyků klasických, předce i Guetlin
není bez viny, poněvadž úkolem jeho jest také odvraceti jej od zlého, třeba přísným trestem
tělesným; zejména přeje si, aby dal si záležeti na latině a řečtině; nechce; aby Karel při-
stupoval ke stolu Páně mezi jinověrci, a proto svoluje, aby k době velikonoční odebral se do
Basileje aneb do Ženevy. — (Na Rosicích v prvních dnech ledna 1600.)
(Jacobo Guetlino Argentinam.) Dum per aestatem praeteritam Preroviae
essem, quamvis saepius re tentata, nunquam tamen per continuas occupationes,
quibus tum obruebar, non distinebar solum, mihi tantum otii superfuit, ut ad vos
scribere possem. Postquam huc*) redii, statim altera die gravissima febris ardeus
continua pestilentialis me invasit, quae per tres integras septimanas ita me exercuit,
ut primo quidem nullam spem vitae relinqueret, deinde vero, postquam hoc periculo
liberatus sum, adeo vires prostravit omnes, ut ne in hunc usque diem recuperare
ilas potuerim. Quin imo nec valetudine sum integra, nam ex reliquiis mei morbi
febris. quam medici erraticam appellant, nacta est, quae totis sex septimanis me
detinuit et paulo minus mihi quam morbus ipse molestiae exhibuit. ita wt perpetuo
in conclavi me continere et. ineptissimus cum. sim. ad omnes labores, inutili otio
maximam temporis partem perdere necesse habeam. Haec est causa, ob quam tot
à mensibus nullas a me accepistis litteras, quod co aequiore animo ferendum vobis
est, quia interim nihil vobis defuit, cum in ipso fervore morbi de vobis sollicitus
ad sumptus vestros aliquid pecuniae adiecerim, quam vos accepisse non ex vestris
sed ex Kberbachii litteris intellexi. Erant centum taleri, quos ego quidem alio
destinaveram, sed postea mutata sententia in usus vestros deputavi, prout non dubito
ab Eberbachio ad vos perscriptum esse. Quamvis autem nec nunc ita valeam, ut
vel seribendo vel dictando magnopere sufficiam, attamen ue nimio silentio meo animi
vestri in diversum traherentur, etiam vim inferendam naturae potius iudicavi, quam
sustinere diutius, ut sine meis essetis.
Quod Carolus de diligentia priore remiserit et exemplo condiscipulorum
astudis factus sit alienior, ternis tuis ad me relatum est; quod vero monitis tuis et
cohortationibus virorum doctorum excitatus et in viam revocatus sit, hoc ultimae
tuae mense praeterito ad me scriptae significaverunt. Placet quidem hoc. sed non
ita, ut prioris peccati oblitus dissimulandum mihi ad ipsum iudicem, quantopere mihi
iactura, quam et temporis et sumptuum per menses illos haud dubie fecerit, dis-
pliceat; ex litteris, quas a me accepit, quam graviter id feram, intelliget. Quamvis
autem praecipua sit culpa in praeceptore classico, qui vel per indulgentiam vel per
neglegentiam passus sit puerum horas lectioni destinatas perdere, tamen et tu non