EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1599, 18. srpna poč. 1600. 125

418. Jakubu Guetlinovi, preceptoru mladého Karla z Žerotína, do Štrasburku: omlouvá své dlouhé mlčení těžkou nemocí svou; že Karel stal se zase pilnějším a do první třídy postoupil, těší ho; ačkoli hlavní vinu, že Karel ustál v pilnosti, učitel jazyků klasických, předce i Guetlin není bez viny, poněvadž úkolem jeho jest také odvraceti jej od zlého, třeba přísným trestem tělesným; zejména přeje si, aby dal si záležeti na latině a řečtině; nechce; aby Karel při- stupoval ke stolu Páně mezi jinověrci, a proto svoluje, aby k době velikonoční odebral se do Basileje aneb do Ženevy. (Na Rosicích v prvních dnech ledna 1600.)

(Jacobo Guetlino Argentinam.) Dum per aestatem praeteritam Preroviae essem, quamvis saepius re tentata, nunquam tamen per continuas occupationes, quibus tum obruebar, non distinebar solum, mihi tantum otii superfuit, ut ad vos scribere possem. Postquam huc*) redii, statim altera die gravissima febris ardeus continua pestilentialis me invasit, quae per tres integras septimanas ita me exercuit, ut primo quidem nullam spem vitae relinqueret, deinde vero, postquam hoc periculo liberatus sum, adeo vires prostravit omnes, ut ne in hunc usque diem recuperare ilas potuerim. Quin imo nec valetudine sum integra, nam ex reliquiis mei morbi febris. quam medici erraticam appellant, nacta est, quae totis sex septimanis me detinuit et paulo minus mihi quam morbus ipse molestiae exhibuit. ita wt perpetuo in conclavi me continere et. ineptissimus cum. sim. ad omnes labores, inutili otio maximam temporis partem perdere necesse habeam. Haec est causa, ob quam tot à mensibus nullas a me accepistis litteras, quod co aequiore animo ferendum vobis est, quia interim nihil vobis defuit, cum in ipso fervore morbi de vobis sollicitus ad sumptus vestros aliquid pecuniae adiecerim, quam vos accepisse non ex vestris sed ex Kberbachii litteris intellexi. Erant centum taleri, quos ego quidem alio destinaveram, sed postea mutata sententia in usus vestros deputavi, prout non dubito ab Eberbachio ad vos perscriptum esse. Quamvis autem nec nunc ita valeam, ut vel seribendo vel dictando magnopere sufficiam, attamen ue nimio silentio meo animi vestri in diversum traherentur, etiam vim inferendam naturae potius iudicavi, quam sustinere diutius, ut sine meis essetis.

Quod Carolus de diligentia priore remiserit et exemplo condiscipulorum astudis factus sit alienior, ternis tuis ad me relatum est; quod vero monitis tuis et cohortationibus virorum doctorum excitatus et in viam revocatus sit, hoc ultimae tuae mense praeterito ad me scriptae significaverunt. Placet quidem hoc. sed non ita, ut prioris peccati oblitus dissimulandum mihi ad ipsum iudicem, quantopere mihi iactura, quam et temporis et sumptuum per menses illos haud dubie fecerit, dis- pliceat; ex litteris, quas a me accepit, quam graviter id feram, intelliget. Quamvis autem praecipua sit culpa in praeceptore classico, qui vel per indulgentiam vel per neglegentiam passus sit puerum horas lectioni destinatas perdere, tamen et tu non



Text viewManuscript line view