Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1609, 30. října. 453
vix dignitatem sustinet, quam dudum coactus fuisset resignare, si statibus regni
fuisset animus et concors animus. Reliqui latent, carpunt ubi datur, remoras et
impedimenta iaciunt, si possunt, insidias struunt; nemo tamen est, qui aperte de-
nunciet bellum. Sed quam multi, Deus bone, prosilirent, si inclinare fortunam paulisper
contigisset, si inquam Deus retraxisset aliquantulum dexteram suam a me prote-
gendo! Proinde vere hoc affirmare possum, nullibi mihi esse spem, quam in solo
ejus auxilio; nam si ullibi in humanis, hie certe nihil est firmitatis, nihil praesidii.
Sane ita statuo, sicut collibuit Domino restituere me, sic tantisper conservaturum,
quantisper collibuisset; proinde et vivo et mortuo, et depresso et evecto spes in
illo est, qui id faciet, quod expedierit, nec permittet exerceri me supra id, quod
ferendus sum. Filiam meam, in vicinia patriae tuae collocatam, nuper ad maritum
deduxi; inde reversus syntagma tuum in manibus nostrorum versari intellexi, mihi
tamen nondum videre contigit. Vale, mi Amande, et me, ut facis, ama. III. Kl. IXb.
Drunae.
P. S. Hogatum te velim, ne literas meas cuivis communices; tecum enim
quod de omnibus libere confero et effundo quodammodo mentem meam, facile ex
aliorum sinistris judiciis vel periculum adire vel invidiam mihi contlare possem. In
quae incommoda ne incurram, non dubito, habiturum te delectum amicorum, quem
requirit cireumspecta vivendi ratio.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 150. 6. 48.
1614.
Píše Grynaeovi o obtížích svého postavení; všichni uráželi se, když Žerotín snažil se oběma
stranám prospěti; svým přičiněním o smír s králem vzbudil hněv katoliků; nyní pak, když
katolíci usilují o jeho zvrácení, stranníci Žerotínovi myslí, že se dal Žerotín oklamati; ale
lidem rozvážným a Bohu samému je známo, že smírem tím odvrátil od vlasti veliké pohromy;
souhlasí s Grynaeem, že připravuje se veliký obrat, a obává se, aby hnutí z Uher vyšlé ne-
zachvátilo Čechy i Německo. — V Brně 30. října 1609.
(Joanni Jacobo Grynaeo.) Non semel hoc expertus sum et testatus etiam,
literas tuas mihi ut plurimum instar eruditae praelectionis esse, à qua nunquam
absque fructu et gustu discedam. Idem nunc quoque usu mihi venisse, vere affir-
mare possum. Nihil enim habet epistola tua, quam CGuetlino deferendam dedisti,
quod vel non informet me ad sobriam negociorum publicorum tentationem, vel non
evehat ad contemplationem divinorum operum, vel non muniat adversus tela inter-
norum et externorum hostium. Sane itaque depinxisti conditionis meae difficultates,
ut nullo penicillo nec coloribus ullis exprimi melius potuerit. Plotinus sum, fateor,
nunc ab imbre fugientes excipiens, nunc ictus. Et quid sit eigrvozowov agere, sub
exitum praecedentis, ingressum hujus anni probe didici. Nemo unquam pluribus