EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1609, 30. října. 453

vix dignitatem sustinet, quam dudum coactus fuisset resignare, si statibus regni fuisset animus et concors animus. Reliqui latent, carpunt ubi datur, remoras et impedimenta iaciunt, si possunt, insidias struunt; nemo tamen est, qui aperte de- nunciet bellum. Sed quam multi, Deus bone, prosilirent, si inclinare fortunam paulisper contigisset, si inquam Deus retraxisset aliquantulum dexteram suam a me prote- gendo! Proinde vere hoc affirmare possum, nullibi mihi esse spem, quam in solo ejus auxilio; nam si ullibi in humanis, hie certe nihil est firmitatis, nihil praesidii. Sane ita statuo, sicut collibuit Domino restituere me, sic tantisper conservaturum, quantisper collibuisset; proinde et vivo et mortuo, et depresso et evecto spes in illo est, qui id faciet, quod expedierit, nec permittet exerceri me supra id, quod ferendus sum. Filiam meam, in vicinia patriae tuae collocatam, nuper ad maritum deduxi; inde reversus syntagma tuum in manibus nostrorum versari intellexi, mihi tamen nondum videre contigit. Vale, mi Amande, et me, ut facis, ama. III. Kl. IXb. Drunae.

P. S. Hogatum te velim, ne literas meas cuivis communices; tecum enim quod de omnibus libere confero et effundo quodammodo mentem meam, facile ex aliorum sinistris judiciis vel periculum adire vel invidiam mihi contlare possem. In quae incommoda ne incurram, non dubito, habiturum te delectum amicorum, quem requirit cireumspecta vivendi ratio.

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 150. 6. 48.

1614. Píše Grynaeovi o obtížích svého postavení; všichni uráželi se, když Žerotín snažil se oběma stranám prospěti; svým přičiněním o smír s králem vzbudil hněv katoliků; nyní pak, když katolíci usilují o jeho zvrácení, stranníci Žerotínovi myslí, že se dal Žerotín oklamati; ale lidem rozvážným a Bohu samému je známo, že smírem tím odvrátil od vlasti veliké pohromy; souhlasí s Grynaeem, že připravuje se veliký obrat, a obává se, aby hnutí z Uher vyšlé ne- zachvátilo Čechy i Německo. V Brně 30. října 1609.

(Joanni Jacobo Grynaeo.) Non semel hoc expertus sum et testatus etiam, literas tuas mihi ut plurimum instar eruditae praelectionis esse, à qua nunquam absque fructu et gustu discedam. Idem nunc quoque usu mihi venisse, vere affir- mare possum. Nihil enim habet epistola tua, quam CGuetlino deferendam dedisti, quod vel non informet me ad sobriam negociorum publicorum tentationem, vel non evehat ad contemplationem divinorum operum, vel non muniat adversus tela inter- norum et externorum hostium. Sane itaque depinxisti conditionis meae difficultates, ut nullo penicillo nec coloribus ullis exprimi melius potuerit. Plotinus sum, fateor, nunc ab imbre fugientes excipiens, nunc ictus. Et quid sit eigrvozowov agere, sub exitum praecedentis, ingressum hujus anni probe didici. Nemo unquam pluribus



Text viewManuscript line view