EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

418 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

imperitiae linguae germanicae tribüendum est, quae vix hoc praestat, ut sententiam nostram commode explicemus, nedum ut delectus in verbis et phrasibus tanto negotio accomodatus a nobis haberi possit. Est praeterea hoc considerandum, diversitatem religionis, quae inter nostros est, parare interdum diversitatem opinionum, quam dum conciliare satagimus, iis interdum vocibus uti cogimur, quae vel utrisque satis- faciant vel neutros offendant; et quia inter alia hoc maxime cavemus, ne in unam partem magis inclinare videamur quam in alteram, liberiores interdum voces omittimus : quae quia bono finc et studio proferuntur, non sunt in malam partem accipiendac.

Occasio tamen scribendi ista praebita est ab Austriae Superioris ordinibus, qui ad nos dederunt epistolam prolixam et quodam modo exultantem, concepta fiducia ex vanis et. ut nobis constat, falsissimis rumoribus, qui ad eos ex Bohemia delati sunt. Ea inter cetera continet quaestionem, utrum illa, quae ultimo scripto archiduci Maximiliano oblato essent comprehensa, possent obtineri necne; ad quam respondere nec nostrae esse potestatis, nec, si esset, actionem tamen [?] praesentem non [sic] id esse laturam, ipsa dictat ratio. Superaddita postea fuit comminatio, quae nobis omnem fere spem mittendorum huc legatorum et concedendae plenipotentiae ademerat, qua non immerito perturbati contestationem opposuimus de abitu nostro; quo tamen nihil nobis molestius evenire posset, quam si re infecta et dissidiis his non compositis succederet.

Quod autem ad vos responsum nostrum missum est, id factum ex ordinum voluntate, qui optionem nobis dederunt vel ad ipsos vel ad vos rescribendi; qua- propter cum iter ad vos esset brevius, et praeterea relatum ad nos esset, adfuturos brevi praecipuos ex provinciae illius proceribus, vos potius quam illos deleginius.

Haec in eum tantum finem, ut tibi de animo nostro in vos constaret, qui semper optimus futurus est, qualibuscunque demum verbis exprimatur. Ego toto hoc die decubui, obligato capite et tumidis senis ex catarrho ad dentes labente et dolorem, qui tamen remisit aliquatenus, acerbum excitante. Expectatio adventus tui et vires mihi addit et animum. Vale, illustrissime domine, ct meo nomine plurimam et officiosam salutem dicito vestris proceribus, et inter eos illustrissimo Riccardo Starrhenbergio, cui valde gratulor, quod tandem certa et tuta sedes ipsi in Dohemia obveniat beneficio caesaris in nostrae religionis homines adeo indulgentis. Viennae, XII. Kal. Mart. [1609].

PS. Ad litteras ordinum Inferioris Austriae cras respondebitur; conqueruntur consiliarii nomine regis, quod Kinsbergius non tantum militem cogat, sed contra regni Hungariae statuta invito rege et ordinibus peditem inde eliciat in perniciem totius huius provinciae. Graviter praeterea ferunt, quod pontificiorum diciones copiis vestris onerastis, et quod pulverem tormentarium ex Moravia, nobis insciis, adferri


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile