418 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
imperitiae linguae germanicae tribüendum est, quae vix hoc praestat, ut sententiam
nostram commode explicemus, nedum ut delectus in verbis et phrasibus tanto negotio
accomodatus a nobis haberi possit. Est praeterea hoc considerandum, diversitatem
religionis, quae inter nostros est, parare interdum diversitatem opinionum, quam
dum conciliare satagimus, iis interdum vocibus uti cogimur, quae vel utrisque satis-
faciant vel neutros offendant; et quia inter alia hoc maxime cavemus, ne in unam
partem magis inclinare videamur quam in alteram, liberiores interdum voces omittimus :
quae quia bono finc et studio proferuntur, non sunt in malam partem accipiendac.
Occasio tamen scribendi ista praebita est ab Austriae Superioris ordinibus,
qui ad nos dederunt epistolam prolixam et quodam modo exultantem, concepta
fiducia ex vanis et. ut nobis constat, falsissimis rumoribus, qui ad eos ex Bohemia
delati sunt. Ea inter cetera continet quaestionem, utrum illa, quae ultimo scripto
archiduci Maximiliano oblato essent comprehensa, possent obtineri necne; ad quam
respondere nec nostrae esse potestatis, nec, si esset, actionem tamen [?] praesentem
non [sic] id esse laturam, ipsa dictat ratio. Superaddita postea fuit comminatio, quae
nobis omnem fere spem mittendorum huc legatorum et concedendae plenipotentiae
ademerat, qua non immerito perturbati contestationem opposuimus de abitu nostro;
quo tamen nihil nobis molestius evenire posset, quam si re infecta et dissidiis his
non compositis succederet.
Quod autem ad vos responsum nostrum missum est, id factum ex ordinum
voluntate, qui optionem nobis dederunt vel ad ipsos vel ad vos rescribendi; qua-
propter cum iter ad vos esset brevius, et praeterea relatum ad nos esset, adfuturos
brevi praecipuos ex provinciae illius proceribus, vos potius quam illos deleginius.
Haec in eum tantum finem, ut tibi de animo nostro in vos constaret, qui
semper optimus futurus est, qualibuscunque demum verbis exprimatur. Ego toto
hoc die decubui, obligato capite et tumidis senis ex catarrho ad dentes labente et
dolorem, qui tamen remisit aliquatenus, acerbum excitante. Expectatio adventus tui
et vires mihi addit et animum. Vale, illustrissime domine, ct meo nomine plurimam
et officiosam salutem dicito vestris proceribus, et inter eos illustrissimo Riccardo
Starrhenbergio, cui valde gratulor, quod tandem certa et tuta sedes ipsi in Dohemia
obveniat beneficio caesaris in nostrae religionis homines adeo indulgentis. Viennae,
XII. Kal. Mart. [1609].
PS. Ad litteras ordinum Inferioris Austriae cras respondebitur; conqueruntur
consiliarii nomine regis, quod Kinsbergius non tantum militem cogat, sed contra
regni Hungariae statuta invito rege et ordinibus peditem inde eliciat in perniciem
totius huius provinciae. Graviter praeterea ferunt, quod pontificiorum diciones copiis
vestris onerastis, et quod pulverem tormentarium ex Moravia, nobis insciis, adferri