Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
340 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
tuas pervenirent. Pudet me enim tarditatis meae, quamvis nulla mea culpa, quod
sciam, accersita, et tenet simul declarandae meae erga te officiosae voluntatis et
grati animi, quem tibi ob conciliatam mihi Martini Nóld] operam debeo, testandi
non exiguum desiderium. Interim nec haec inter postremas scribendi causas, ut, quid
conventus ille vester cum proceribus Hungaris peperit, te indice percipiam, nam ex
quo Ludovieus Starrenbergius, quem non ita pridem cum litteris et mandatis archi-
ducis apud me fuisse non ignoras, in Austriam rediit, nihil ad me relatum, quod
summam rerum concerneret aut me scire aliquo modo referret. Solus Ricardus noster
Starrenbergius litteris ad me Vienna datis, quid archiduci ct vobis esset consilii,
paucis adumbravit, atque ita quidem, ni a vero aberro, ut mihi potius satisfaceret,
quam sententiam vestram serie explicaret. Ceterum nos omnes, quibus res patriae
curae sunt, exitum harum deliberationum avide expectamus, non ignari, ita pericula
vestra cum nostris coniuncta, ut vobis pereuntibus frustra nos incolumes salvosque
speremus. Sive enim recrudescente bello ad arma redeundum sit, quod sane nobis
vel conniventibus vel consentientibus unquam fiet, sive pace com[pa]rata cum do-
mesticis hostibus decertandum, non meliore loco res nostras fore, quam vestrae sint
futurae, sat certi sumus.
[Projinde . . .¥) quidem nobis iu votis est, ut successus felix. conatus hos
vestros consequatur, sed quo magis eum optamus, eo speramus minus; ego praesertim.
qui nec ab aula caesaris quicti quidquam et moderati expecto, nec de aequitate et
fide Papanorum quidpiam mihi promitto, nec tantum constantiae omnium, qui archi-
ducem secuti sunt, tribuo, ut aliquos non corruptelis, si quae accedant, cessuros, et
si invitentur in adversam partem, concessuros existimem, quin nec de ipso archiduce
ita certus sum, ut non verear posse cum spe, metu, diffidentia, aemulatione et aliis
id genus machinis percelli et àb hoc fastigii, quod laudabiliter ascendere coepit.
gradu deturbari.
Praeterea cum mecum perpendo, ita propemodum comparatum esse, ut alii
laborum et sumptuum vestrorum fructum ferant, vos autem, quod conseveritis, illis
metendum et fruendum relinquatis, vix serio vos puto agere, nec ita propriae in-
columitatis oblitos censeo, ut non prius vestris rebus consulendum, vestrae securitati
prospiciendum statuatis, quam in commune consilia et auxilia conferatis, cum hoc
non aliud foret, quam gladium adversariis vestris porrigere, quo ipsimet postmodum
essetis iugulandi. Ett sane nihil ambigo, eos, ut scribis, freta poenitentia animos tot
iniuriis exacerbatos delinire et demulcere conari, nam et nos quoque ante triennium
idem experti; sed scio vos ea esse prudentia praeditos, ut consideretis, quanta verbis
habenda sit fides, ubi nulla rerum testimonia apparent.
His itaque haesitationibus ut me eximas, quid hactenus actum transactumque
ad me ut (nisi molestum quid impediat) perscribas, pro amicitia nostra rogo.