EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

340 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

tuas pervenirent. Pudet me enim tarditatis meae, quamvis nulla mea culpa, quod sciam, accersita, et tenet simul declarandae meae erga te officiosae voluntatis et grati animi, quem tibi ob conciliatam mihi Martini Nóld] operam debeo, testandi non exiguum desiderium. Interim nec haec inter postremas scribendi causas, ut, quid conventus ille vester cum proceribus Hungaris peperit, te indice percipiam, nam ex quo Ludovieus Starrenbergius, quem non ita pridem cum litteris et mandatis archi- ducis apud me fuisse non ignoras, in Austriam rediit, nihil ad me relatum, quod summam rerum concerneret aut me scire aliquo modo referret. Solus Ricardus noster Starrenbergius litteris ad me Vienna datis, quid archiduci ct vobis esset consilii, paucis adumbravit, atque ita quidem, ni a vero aberro, ut mihi potius satisfaceret, quam sententiam vestram serie explicaret. Ceterum nos omnes, quibus res patriae curae sunt, exitum harum deliberationum avide expectamus, non ignari, ita pericula vestra cum nostris coniuncta, ut vobis pereuntibus frustra nos incolumes salvosque speremus. Sive enim recrudescente bello ad arma redeundum sit, quod sane nobis vel conniventibus vel consentientibus unquam fiet, sive pace com[pa]rata cum do- mesticis hostibus decertandum, non meliore loco res nostras fore, quam vestrae sint futurae, sat certi sumus.

[Projinde . . .¥) quidem nobis iu votis est, ut successus felix. conatus hos vestros consequatur, sed quo magis eum optamus, eo speramus minus; ego praesertim. qui nec ab aula caesaris quicti quidquam et moderati expecto, nec de aequitate et fide Papanorum quidpiam mihi promitto, nec tantum constantiae omnium, qui archi- ducem secuti sunt, tribuo, ut aliquos non corruptelis, si quae accedant, cessuros, et si invitentur in adversam partem, concessuros existimem, quin nec de ipso archiduce ita certus sum, ut non verear posse cum spe, metu, diffidentia, aemulatione et aliis id genus machinis percelli et àb hoc fastigii, quod laudabiliter ascendere coepit. gradu deturbari.

Praeterea cum mecum perpendo, ita propemodum comparatum esse, ut alii laborum et sumptuum vestrorum fructum ferant, vos autem, quod conseveritis, illis metendum et fruendum relinquatis, vix serio vos puto agere, nec ita propriae in- columitatis oblitos censeo, ut non prius vestris rebus consulendum, vestrae securitati prospiciendum statuatis, quam in commune consilia et auxilia conferatis, cum hoc non aliud foret, quam gladium adversariis vestris porrigere, quo ipsimet postmodum essetis iugulandi. Ett sane nihil ambigo, eos, ut scribis, freta poenitentia animos tot iniuriis exacerbatos delinire et demulcere conari, nam et nos quoque ante triennium idem experti; sed scio vos ea esse prudentia praeditos, ut consideretis, quanta verbis habenda sit fides, ubi nulla rerum testimonia apparent.

His itaque haesitationibus ut me eximas, quid hactenus actum transactumque ad me ut (nisi molestum quid impediat) perscribas, pro amicitia nostra rogo.



Text viewManuscript line view