Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1607, 13. prosince. 335
commendo et illustrem domum tuam, in eaque praecipue coniugem et filiam, quibus
plurimam [sa]lutem nunciari a me cupio. Rossicii idibus Decembris [1607]. Tui
semper amantissimus et observantissimus.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 123% č. 60.
1453.
Lékaři Matyáši Timinovi oznamuje, že návodem nepřátel svých stal se císařovým komisařem
při sněmě. Děkuje mu, že ho upozornil na úklady, které mu strojili nepřátelé a zejména
«Berka. Prosi ho, aby tak činil i na příště. — Na Rosicích 13. prosince 1607.
(Matthiae Timino medico.) Litterae tuae, charissime Timine, in ipsis comitiis
mihi redditae sunt. Interfui illis non quidem ut constitueram, sed ut voluerunt ii,
qui me exclusum a consultationibus publicis cupiebant. Horum enim sententia re-
nunciatus sum caesaris ad ordines legatus, atque ut omnibus pateret, quo animo et
consilio id fieret, adiunctus mihi Georgius Hodiczius cum Joanne Dukuvka. Novum
hoc commentum, quamvis non omnino novum, sed longo intervallo repetitum, apud
multos risum excitavit, apud alio$ admirationem, apud plures eosque patriae aman-
tiores. maerorem. Ego cum sociis videbar mihi referre Christum, cum purpura
amictus a satellitio Pilati ,BRex Judaeorum salutaretur. Tuli patienter contumeliam
cum calumnia coniunctam, quamvis apud cordatiores non dissimularem, intelligere
me, quid sibi vellet fictitius iste honor. Utut res cecidit, non habebunt tamen mea
opinione, quod iure cavillentur, nam si opera nostra negotium nobis demandatum
promotum non fuit, certe neque fuit conturbatum. Impetravit enim caesar, quod
voluit, et quod iussit ille, qui nune apud nos rerum potitur.
Tibi porro magnas gratias ago, quod me de insidiis adversariorum monuisti ;
iam dudum experientia ipsa me docuit, quid ab illis mihi exspectandum. Sed tendant
sane, si ita velint, laqueos, aeque facile permitente Deo illis capiendis quam mihi
irretiendo servituros. Sufficit mihi nulla mea culpa id fieri; ipsi viderint, quo insti-
gante me perditum volunt, cum se sciant nunquam a me lacessitos. Religionem
si obtendant, ostendant prius me errare; si rempublicam, ipsimet prius a culpa se
liberent, nam me conservandae illius studuisse semper omnibus manifestum est.
Quamvis autem grave sit iniurias placide ferre posse, facio tamen pro viribus, non
ut conatus illorum patientia frangam, mam hac ratione nihil hactenus profectum,
sed ut obsequar Deo, constantiam hanc in adversis a suis exigenti.
Nescio, utrum ad notitiam tuam pervenerit agitasse hoc hostes meos autore
Derka, ut denuo senatu moverer, et obtinuisse fere, sed postea mutato consilio, cum
id nimis indignum videretur, rem in aliud tempus distulisse. Si imposterum cius-
modi quid tibi innotuerit, non exigui beneficii loco habebo, si me quam primum
lecisses de eo certiorem.