EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1607, 13. prosince. 335

commendo et illustrem domum tuam, in eaque praecipue coniugem et filiam, quibus plurimam [sa]lutem nunciari a me cupio. Rossicii idibus Decembris [1607]. Tui semper amantissimus et observantissimus.

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 123% č. 60.

1453. Lékaři Matyáši Timinovi oznamuje, že návodem nepřátel svých stal se císařovým komisařem při sněmě. Děkuje mu, že ho upozornil na úklady, které mu strojili nepřátelé a zejména «Berka. Prosi ho, aby tak činil i na příště. Na Rosicích 13. prosince 1607.

(Matthiae Timino medico.) Litterae tuae, charissime Timine, in ipsis comitiis mihi redditae sunt. Interfui illis non quidem ut constitueram, sed ut voluerunt ii, qui me exclusum a consultationibus publicis cupiebant. Horum enim sententia re- nunciatus sum caesaris ad ordines legatus, atque ut omnibus pateret, quo animo et consilio id fieret, adiunctus mihi Georgius Hodiczius cum Joanne Dukuvka. Novum hoc commentum, quamvis non omnino novum, sed longo intervallo repetitum, apud multos risum excitavit, apud alio$ admirationem, apud plures eosque patriae aman- tiores. maerorem. Ego cum sociis videbar mihi referre Christum, cum purpura amictus a satellitio Pilati ,BRex Judaeorum salutaretur. Tuli patienter contumeliam cum calumnia coniunctam, quamvis apud cordatiores non dissimularem, intelligere me, quid sibi vellet fictitius iste honor. Utut res cecidit, non habebunt tamen mea opinione, quod iure cavillentur, nam si opera nostra negotium nobis demandatum promotum non fuit, certe neque fuit conturbatum. Impetravit enim caesar, quod voluit, et quod iussit ille, qui nune apud nos rerum potitur.

Tibi porro magnas gratias ago, quod me de insidiis adversariorum monuisti ; iam dudum experientia ipsa me docuit, quid ab illis mihi exspectandum. Sed tendant sane, si ita velint, laqueos, aeque facile permitente Deo illis capiendis quam mihi irretiendo servituros. Sufficit mihi nulla mea culpa id fieri; ipsi viderint, quo insti- gante me perditum volunt, cum se sciant nunquam a me lacessitos. Religionem si obtendant, ostendant prius me errare; si rempublicam, ipsimet prius a culpa se liberent, nam me conservandae illius studuisse semper omnibus manifestum est. Quamvis autem grave sit iniurias placide ferre posse, facio tamen pro viribus, non ut conatus illorum patientia frangam, mam hac ratione nihil hactenus profectum, sed ut obsequar Deo, constantiam hanc in adversis a suis exigenti.

Nescio, utrum ad notitiam tuam pervenerit agitasse hoc hostes meos autore Derka, ut denuo senatu moverer, et obtinuisse fere, sed postea mutato consilio, cum id nimis indignum videretur, rem in aliud tempus distulisse. Si imposterum cius- modi quid tibi innotuerit, non exigui beneficii loco habebo, si me quam primum lecisses de eo certiorem.



Text viewManuscript line view