EN | ES |

1094

1094


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1539. 95

transgressus sit, punitus est vicissim à nobis eo modo, ut inobediens, illique aula et provinciae nostrae hereditariae interdictae sunt, in quibus nullum est fidei discrimen ; in Bohemia vero, quod illic cum multis in fide illi [sic] convenit, nihil a nobis passus est tale. Bohemos in ea fide natos et educatos non minoris facimus, quantum sub una, illosque et in aula nostra benigne fovimus, fovemus et in patria omnibus hono- ribus, ad quos apti sunt, non secus quam illos sub una semper dignati sumus, et omnino nullum discrimen inter viros sub unà et sub utraque unquam habuimus aut habemus. Sed cum ut rex Romanorum, Hungariae, archidux Austriae aliis quoque obligati simus, ex debito officii illis quoque satis in ea parte facere debebamus et debemus.

Rogati quidem fuimus, ut in terris nostris circa fidem aliquid ordinaremus; sed quamvis nec abusus probamus, nec de communione sub utraque aliter, quam quod sit salutifera, modo sit cum consensu ecclesiae, sentiamus: tamen nunquam id facere voluimus absque concilio, ad quod si unquam ventum fuerit, ibi videbunt omnes, an abusus probabimus, et bona salutiferaque, quae sunt, damnabimus.

Et haec sit summa orationis nostrae de fide: fidem sub una et sub utraque ita, uti debemus, libenter quidem semperque fovebimus, pari honore utrosque ita, uti hactenus fecimus, dignabimur. Quicunque apti et idonei fuerint, officiis orna- bimus. Ceteras sectas ut admittamus, et ut quilibet pro arbitrio credat et vivat, illud vero nullo modo admittemus, quoniam id facere veteri et nova lege simul pro- hibemur; cuius rei Deus opt. max. author est, quem in fide et in omnibus actionibus nostris sequimur et prae oculis habemus, illius gloriae et honori omnia postponentes. Filios proprios et ipsum fratrem nostrum charissimum, si (quod Deus avertat) eos in errorem prolabi contingeret et a recta fide desciscere, odituros nos profitemur, nec ullam aliam religionem praeter illas duas, sub una videlicet et sub utraque, probare possumus aut unquam probabimus. Dicit enim Christus: Qui plus diligit patrem aut matrem, quam me, non est me dignus.

Ultimo si exosi sumus, si suspecti, sine causa id nobis accidit. Nunquam enim odii causam praebuimus, nunquam falsa de Turcis retulimus, res ipsa id semper declaravit esse verum, quod praedixeramus, atque etiam fumus incendiorum usque in Bohemia odoratus id confirmabat, subditi vero nostri sclavi, etiam Muldavia Poloniaque eius rei testes nobis esse possunt. Si libertates et privilegia sua odii in nos causam praetexunt, quo nos minus juvent, quid faciendum nobis sit, nescimus; sed prudentium sententiam esse non ignoramus, neminem debere alterum suo proprio malo odisse. Nos Deum testamur, Bohemos summo prosequimur amore, regni illius honorem summo studio cupimus promovere. Quod si hactenus id minus potuimus, tamen Deo juvante id re ipsa adhuc praestabimus. Illi si contra nos odium habent, oderunt nos gratis, Deus novit.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile