z roku 1539. 95
transgressus sit, punitus est vicissim à nobis eo modo, ut inobediens, illique aula et
provinciae nostrae hereditariae interdictae sunt, in quibus nullum est fidei discrimen ;
in Bohemia vero, quod illic cum multis in fide illi [sic] convenit, nihil a nobis passus
est tale. Bohemos in ea fide natos et educatos non minoris facimus, quantum sub
una, illosque et in aula nostra benigne fovimus, fovemus et in patria omnibus hono-
ribus, ad quos apti sunt, non secus quam illos sub una semper dignati sumus, et
omnino nullum discrimen inter viros sub unà et sub utraque unquam habuimus aut
habemus. Sed cum ut rex Romanorum, Hungariae, archidux Austriae aliis quoque
obligati simus, ex debito officii illis quoque satis in ea parte facere debebamus et
debemus.
Rogati quidem fuimus, ut in terris nostris circa fidem aliquid ordinaremus;
sed quamvis nec abusus probamus, nec de communione sub utraque aliter, quam
quod sit salutifera, modo sit cum consensu ecclesiae, sentiamus: tamen nunquam id
facere voluimus absque concilio, ad quod si unquam ventum fuerit, ibi videbunt
omnes, an abusus probabimus, et bona salutiferaque, quae sunt, damnabimus.
Et haec sit summa orationis nostrae de fide: fidem sub una et sub utraque
ita, uti debemus, libenter quidem semperque fovebimus, pari honore utrosque ita,
uti hactenus fecimus, dignabimur. Quicunque apti et idonei fuerint, officiis orna-
bimus. Ceteras sectas ut admittamus, et ut quilibet pro arbitrio credat et vivat,
illud vero nullo modo admittemus, quoniam id facere veteri et nova lege simul pro-
hibemur; cuius rei Deus opt. max. author est, quem in fide et in omnibus actionibus
nostris sequimur et prae oculis habemus, illius gloriae et honori omnia postponentes.
Filios proprios et ipsum fratrem nostrum charissimum, si (quod Deus avertat) eos in
errorem prolabi contingeret et a recta fide desciscere, odituros nos profitemur, nec
ullam aliam religionem praeter illas duas, sub una videlicet et sub utraque, probare
possumus aut unquam probabimus. Dicit enim Christus: Qui plus diligit patrem aut
matrem, quam me, non est me dignus.
Ultimo si exosi sumus, si suspecti, sine causa id nobis accidit. Nunquam
enim odii causam praebuimus, nunquam falsa de Turcis retulimus, res ipsa id semper
declaravit esse verum, quod praedixeramus, atque etiam fumus incendiorum usque
in Bohemia odoratus id confirmabat, subditi vero nostri sclavi, etiam Muldavia
Poloniaque eius rei testes nobis esse possunt. Si libertates et privilegia sua odii in
nos causam praetexunt, quo nos minus juvent, quid faciendum nobis sit, nescimus;
sed prudentium sententiam esse non ignoramus, neminem debere alterum suo proprio
malo odisse. Nos Deum testamur, Bohemos summo prosequimur amore, regni illius
honorem summo studio cupimus promovere. Quod si hactenus id minus potuimus,
tamen Deo juvante id re ipsa adhuc praestabimus. Illi si contra nos odium habent,
oderunt nos gratis, Deus novit.