EN | ES |

1094

1094


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

2 r. 1539. 91

fectis vero rebus nostris, statim relictis ceteris omnibus discedere: in ea re hanc sequimur rationem, quod semper tractanda primum putavimus illa, quae sunt magis generalia necessariaque, hisque compositis, tandem venire solemus ad particularia tum regni tum personarum negotia; quia si negligerentur illa, quae universam contingunt rempublicam magisque pertinent ad omnium salutem et defensionem, veremur, ne unacum his perirent et illa, quae sunt particularia. Amissa enim republica omnia tum reipublicae tum subditorum perirent et nobis eriperentur commoda et emolumenta. Totoque hoc quo regnamus tempore in omnibus fere dietis nihil erat magis agendum et curandum, quam quomodo truculen- tissimum Turcarum hostem a patria cervieibusque nostris arceremus. Nam is cum semel atque iterum Austriam invasisset, saepius id acturus videretur, quid magis erat necessarium quam ei malo obviare? Si enim Hungariam Austriamque occupasset, proximum fuisset illi Bohemiae regnum; id si tentaret et aggrederetur, nonne facile destrueretur et unacum eo omnis respublica; quo facto necessario interirent omnia tum publiea tum privata negotia. Id ne fieret, quantum potuimus, semper et apud regnum Bohemiae et apud reliquos christianos principes curavimus diligentissime. Praeterea hoc nobis non semel contigit absoluta dieta, quod officiales ac regni judices ceterique consiliarii nostri a nobis discesserint prope omnes; discesserunt etiam illi, qui ad nos aliquid eiusmodi deferebant, primumque res suas in dieta finiri volebant; ita ut nec haberemus, quibuscum de rebus eiusmodi cognosceremus, nec quem audi- remus. Denique volentes omnium commodis prospicere, omnibus satisfacere, cum propter alias gravissimas occupationes nostras ipsi semper non possemus adesse, con- stituimus judicium camerae, judices nostris non parvis impensis tenemus ac fovemus, ut continuo judicent, quo quilibet citius causae suae finem sortiatur; quamvis ipsi, cum praesentes simus, non pauca audimus et dijudicamus, idque libere asserere pos- sumus, plura nos et publica et privata in regno Bohemiae confecisse negotia, quam in multis antea annis antecessores nostri fecerunt. Nihilominus tamen nos odisse debent [sic |, nobis obtrectare non verentur; ipsumque judicium camerae, quod, uti diximus, nostris impensis institutum est, omniumque bono et commodo institutum est et prae- sertim tenuiorum, quibus perquam grave fuerat prius longas lites sequi, damnant et subvertere plerique conantur.

Quod ad poenas et mulctas attinet earumque a nobis donationes et per nostrum procuratorem sub nostro nomine coram judiciis procurationes: illud cum in regnum venerimus, ita reformabimus, ut nemini fiat in eo injuria.

Conventum nonnullorum principum imperii, Pilsnae habitum, àegre ferre, non est ratio cur debeant, sed potius ex eo laetitia affici, quod regnum Bohemiae prius ubique propter latrocinia et viarum pericula diffamatum, adeo bene gubernetur pa- catumque sit, ut principes imperii tutiores sibi in eo conductus credant, quam in

12*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile