2 r. 1539. 91
fectis vero rebus nostris, statim relictis ceteris omnibus discedere: in ea re hanc
sequimur rationem, quod semper tractanda primum putavimus illa, quae sunt
magis generalia necessariaque, hisque compositis, tandem venire solemus ad
particularia tum regni tum personarum negotia; quia si negligerentur illa, quae
universam contingunt rempublicam magisque pertinent ad omnium salutem et
defensionem, veremur, ne unacum his perirent et illa, quae sunt particularia.
Amissa enim republica omnia tum reipublicae tum subditorum perirent et
nobis eriperentur commoda et emolumenta. Totoque hoc quo regnamus tempore in
omnibus fere dietis nihil erat magis agendum et curandum, quam quomodo truculen-
tissimum Turcarum hostem a patria cervieibusque nostris arceremus. Nam is cum
semel atque iterum Austriam invasisset, saepius id acturus videretur, quid magis
erat necessarium quam ei malo obviare? Si enim Hungariam Austriamque occupasset,
proximum fuisset illi Bohemiae regnum; id si tentaret et aggrederetur, nonne facile
destrueretur et unacum eo omnis respublica; quo facto necessario interirent omnia
tum publiea tum privata negotia. Id ne fieret, quantum potuimus, semper et apud
regnum Bohemiae et apud reliquos christianos principes curavimus diligentissime.
Praeterea hoc nobis non semel contigit absoluta dieta, quod officiales ac regni judices
ceterique consiliarii nostri a nobis discesserint prope omnes; discesserunt etiam illi,
qui ad nos aliquid eiusmodi deferebant, primumque res suas in dieta finiri volebant;
ita ut nec haberemus, quibuscum de rebus eiusmodi cognosceremus, nec quem audi-
remus. Denique volentes omnium commodis prospicere, omnibus satisfacere, cum
propter alias gravissimas occupationes nostras ipsi semper non possemus adesse, con-
stituimus judicium camerae, judices nostris non parvis impensis tenemus ac fovemus,
ut continuo judicent, quo quilibet citius causae suae finem sortiatur; quamvis ipsi,
cum praesentes simus, non pauca audimus et dijudicamus, idque libere asserere pos-
sumus, plura nos et publica et privata in regno Bohemiae confecisse negotia, quam
in multis antea annis antecessores nostri fecerunt. Nihilominus tamen nos odisse
debent [sic |, nobis obtrectare non verentur; ipsumque judicium camerae, quod, uti diximus,
nostris impensis institutum est, omniumque bono et commodo institutum est et prae-
sertim tenuiorum, quibus perquam grave fuerat prius longas lites sequi, damnant et
subvertere plerique conantur.
Quod ad poenas et mulctas attinet earumque a nobis donationes et per
nostrum procuratorem sub nostro nomine coram judiciis procurationes: illud cum in
regnum venerimus, ita reformabimus, ut nemini fiat in eo injuria.
Conventum nonnullorum principum imperii, Pilsnae habitum, àegre ferre, non
est ratio cur debeant, sed potius ex eo laetitia affici, quod regnum Bohemiae prius
ubique propter latrocinia et viarum pericula diffamatum, adeo bene gubernetur pa-
catumque sit, ut principes imperii tutiores sibi in eo conductus credant, quam in
12*