EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

particularia bella: iste capitur, ille ceditur, alter dei[i]citur, alter vulneratur, nocte et die non cesant a certamine et a lite. Duces autem Austrie ad Luduicum Bava- rum venerant et ipsum ad prelium instantissime provocabant. Rex vero Boemie cum suo genero, duce Bavarie', IV milia et quadringentos electos viros armis et galeis insignitos in exercitu habuerunt, et licet minor esset numero, tamen maior anime videbatur. Cumque hii duo exercitus validi parvo spacio segregati diebus XII erectis vexillis quasi pugnaturi cottidie iacuissent, ecce die XIII Luduicus Bava- rus ad instanciam Ottonis, ducis Austrie, cum toto exercitu castra movit et per Pataviam descendens versus Lynczam pervenit. Rex autem Boemie postea cum sua acie una die immobilis stetit, donec videret, quo se converteret Luduicus. Audiens vero, quod? contra Boemiam procedere vellet, ad regnum suum revertitur cum festinacione. Unde Bavarus cum suo exercitu plus victus quam victor in terram suam est reversus. Quo abeunte duces Austrie a rege Boemie concordiam quesi- verunt, quam divino afflante spiritu amicabiliter pridie nonas Septembris inve- nerunt. Et licet dicti principes bellum campestre non commiserunt, verumtamen in bonis domini episcopi, prelatorum, clericorum, religiosorum et multorum aliorum in exitu et reditu dampna plurima intulerunt. Testantur hec plura mo- nasteria, que fere usque ad ultimum exterminium sunt deducta. Rex vero Pragam veniens? peccunias multas more consueto colligit, cum quibusdam militibus stipendia sua solvit et alias extra regnum transmittit. Et quia ad regem Ungarie? prefati principes recursum habuerunt, unde inter ipsos hanc fecit ordinacionem, ut ad duces Austrie titulus Karinthie® et ad Iohannem, filium regis Boemie, Tyrolis dominium comicie debeat pertinere*.

Eodem anno rex Boemie sub pretextu cuiusdam necessitatis opus magnum et multum commendabile pro sarcofago et ornamento sepulchri sancti Wenceslay martiris in castro Pragensi multis laboribus inchoatum et aptatum intercipit etimpedivit. Ipse namque rex immemor salutis anime ymagines apostolorum magnas et sumptuosas et aliorum sanctorum ex argento multum *artificialiter factas, ad ipsorum effigiem plerumque totaliter iam deductas spoliat**, eciam? ecclesiam rapit? et tollit et suis creditoribus obligavit; et eas amplius non liberavit, unde ipse non dilexit honorem patroni celestis tanquam verus terrestris patronus,

quod H | om. W

Karinthie W | Austrie H

*-* W | artificialiter iam deductas spoliat H

rapit W I rapuit H

1) Henricus, dux Bavariae Inferioris senior (Jindiich Dolnobavorsk starsi).

2) Rex Iohannes Pragam die 15" m. Septembris a. 1336 advenit.

3) Karolus Robertus de Anjou, rex Ungariae (1307-1342).

4) Arbitrium pacis definitivum die 9^ m. Octobris a. 1336 factum est. Duces Austriae Karinthiam tenuerunt, sed iure Tyrolis se abdicaverunt, civitatem Znojmo restituerunt el se decem milia marcarum argenti solvere promiserunt (v. RBM IV, n. 334- 343). Cf. Sp£udcek, Karel IV., p. 124-128.

5) Verba eciam...tyrannus. in ChronAR non leguntur.

a b c d

164


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile