FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
particularia bella: iste capitur, ille ceditur, alter dei[i]citur, alter vulneratur, nocte
et die non cesant a certamine et a lite. Duces autem Austrie ad Luduicum Bava-
rum venerant et ipsum ad prelium instantissime provocabant. Rex vero Boemie
cum suo genero, duce Bavarie', IV milia et quadringentos electos viros armis et
galeis insignitos in exercitu habuerunt, et licet minor esset numero, tamen maior
anime videbatur. Cumque hii duo exercitus validi parvo spacio segregati diebus
XII erectis vexillis quasi pugnaturi cottidie iacuissent, ecce die XIII Luduicus Bava-
rus ad instanciam Ottonis, ducis Austrie, cum toto exercitu castra movit et per
Pataviam descendens versus Lynczam pervenit. Rex autem Boemie postea cum sua
acie una die immobilis stetit, donec videret, quo se converteret Luduicus. Audiens
vero, quod? contra Boemiam procedere vellet, ad regnum suum revertitur cum
festinacione. Unde Bavarus cum suo exercitu plus victus quam victor in terram
suam est reversus. Quo abeunte duces Austrie a rege Boemie concordiam quesi-
verunt, quam divino afflante spiritu amicabiliter pridie nonas Septembris inve-
nerunt. Et licet dicti principes bellum campestre non commiserunt, verumtamen
in bonis domini episcopi, prelatorum, clericorum, religiosorum et multorum
aliorum in exitu et reditu dampna plurima intulerunt. Testantur hec plura mo-
nasteria, que fere usque ad ultimum exterminium sunt deducta. Rex vero Pragam
veniens? peccunias multas more consueto colligit, cum quibusdam militibus
stipendia sua solvit et alias extra regnum transmittit. Et quia ad regem Ungarie?
prefati principes recursum habuerunt, unde inter ipsos hanc fecit ordinacionem,
ut ad duces Austrie titulus Karinthie® et ad Iohannem, filium regis Boemie, Tyrolis
dominium comicie debeat pertinere*.
Eodem anno rex Boemie sub pretextu cuiusdam necessitatis opus magnum
et multum commendabile pro sarcofago et ornamento sepulchri sancti Wenceslay
martiris in castro Pragensi multis laboribus inchoatum et aptatum intercipit
etimpedivit. Ipse namque rex immemor salutis anime ymagines apostolorum
magnas et sumptuosas et aliorum sanctorum ex argento multum *artificialiter
factas, ad ipsorum effigiem plerumque totaliter iam deductas spoliat**, eciam?
ecclesiam rapit? et tollit et suis creditoribus obligavit; et eas amplius non liberavit,
unde ipse non dilexit honorem patroni celestis tanquam verus terrestris patronus,
quod H | om. W
Karinthie W | Austrie H
*-* W | artificialiter iam deductas spoliat H
rapit W I rapuit H
1) Henricus, dux Bavariae Inferioris senior (Jindiich Dolnobavorsk starsi).
2) Rex Iohannes Pragam die 15" m. Septembris a. 1336 advenit.
3) Karolus Robertus de Anjou, rex Ungariae (1307-1342).
4) Arbitrium pacis definitivum die 9^ m. Octobris a. 1336 factum est. Duces Austriae Karinthiam tenuerunt, sed iure Tyrolis
se abdicaverunt, civitatem Znojmo restituerunt el se decem milia marcarum argenti solvere promiserunt (v. RBM IV, n. 334-
343). Cf. Sp£udcek, Karel IV., p. 124-128.
5) Verba eciam...tyrannus. in ChronAR non leguntur.
a
b
c
d
164