EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

extremam unccionem postulavit**, et si non potuit horas consuetas dicere, tunc eas devote attendebat.

Taliter! est unctus et, Christe, magis tibi iunctus

hic rex devotus, a cuncto crimine lotus.

Et peccata sua cum lacrimis uberrimis cepit deplorare, sic quoque dignos fecit penitencie fructus, et suum cor Deo obtulit contritum et humiliatum. Et anno Domini M?CCC?V? cum rex? sex mensibus dolore valido fuisset thabefactus, cogno- vit, quod resolucionis sue terminus instaret, convocatis suis familiaribus ait ad eos: "Fratres, congaudete mihi et congratulamini, quod tam diu manum Domini, que tetigit me, correptus sufferre merui. Ecce cito hora resolucionis mee advenit, nunc igitur anime mee egredienti oracionibus vestris subvenite et vos, capellani, ad missas legendas vos aptate. Et fecit passionem Domini secundum Matheum legere, quam erectis manibus devote audivit, et XI Kalendas Iulii ad extremam horam veniens, seculo valedicens, facie serena in manus Domini suum commendans spiritum in presencia omnium exspiravit et spiritum" tradidit Domino, qui dedit illum, illum inquam spiritum, per quem regebantur multa milia populorum. O, quanta turbacio exoritur populo pro eo, quod tam sublimis hominis unius accidit sublacio, sed de oculis multorum rivuli lacrimarum profluentes oculos obnubi- labant. Et legerunt missas cum gemitibus et suspiriis singultuosis et amplectentes corpus regale iam exanime, stratum lacrimis fluentibus rigant et ipsum corpus decenter lavant et nobilissimis vestibus regalibus ornant. Corona capiti, sceptrum et pomum manibus inponitur, digitus annulo redimitur. Et peractis? solempniter regalibus exequiis in Aula Regia solempniter ac* honorifice sepelierunt. Et fuit in regno magnus ululatus et ploratus, et multi pectora tundentes solotenus cor- ruerunt, et multis lacrime defecerant pre magno et nimio fletu. Et omnes pariter tristem querimoniam proponebant.

O, mors, sors dira, tuus ut quid morsus in ira tam mira sevit, quod regem, qui duo suevit regna pie regere, sibi subdita rite tenere,

ad te traxisti, confunderis hac* nece tristi. Plange Boemia, fle Moravia, Slesia, Misna.

tu Pomerania, Basna, Crakovia, fundere Gnesna sic lacrimas prona, cecidit tua namque corona.

4 *-* P | in fine post vocem attendebat H W

b spiritum P lipsum HW

solempniter ac P | om. HW

4 corruerunt H (cf. ChronAR) | cucurrerunt PW

* hac Plac HW

1) Versus e ChronAR L 1, cap. 78, p. 96b sumpti sunt.

2) rex...redimitur. | ef. ChronAR L I, cap. 80, p. 97b-98a

3) Et peractis...ede superna. | compendiose secundum ChronAR L I, cap. 80, p. 99a-100a (ubi versus plures sunt).

c

47


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile