EN | ES |

Facsimile Lines

1092


< Page >

[1]
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

[2]

[3]
extremam unccionem postulavit**, et si non potuit horas consuetas dicere, tunc
[4]
eas devote attendebat.

[5]
Taliter! est unctus et, Christe, magis tibi iunctus

[6]
hic rex devotus, a cuncto crimine lotus.

[7]
Et peccata sua cum lacrimis uberrimis cepit deplorare, sic quoque dignos
[8]
fecit penitencie fructus, et suum cor Deo obtulit contritum et humiliatum. Et anno
[9]
Domini M?CCC?V? cum rex? sex mensibus dolore valido fuisset thabefactus, cogno-
[10]
vit, quod resolucionis sue terminus instaret, convocatis suis familiaribus ait ad eos:
[11]
"Fratres, congaudete mihi et congratulamini, quod tam diu manum Domini, que
[12]
tetigit me, correptus sufferre merui. Ecce cito hora resolucionis mee advenit, nunc
[13]
igitur anime mee egredienti oracionibus vestris subvenite et vos, capellani, ad
[14]
missas legendas vos aptate. Et fecit passionem Domini secundum Matheum legere,
[15]
quam erectis manibus devote audivit, et XI Kalendas Iulii ad extremam horam
[16]
veniens, seculo valedicens, facie serena in manus Domini suum commendans
[17]
spiritum in presencia omnium exspiravit et spiritum" tradidit Domino, qui dedit
[18]
illum, illum inquam spiritum, per quem regebantur multa milia populorum. O,
[19]
quanta turbacio exoritur populo pro eo, quod tam sublimis hominis unius accidit
[20]
sublacio, sed de oculis multorum rivuli lacrimarum profluentes oculos obnubi-
[21]
labant. Et legerunt missas cum gemitibus et suspiriis singultuosis et amplectentes
[22]
corpus regale iam exanime, stratum lacrimis fluentibus rigant et ipsum corpus
[23]
decenter lavant et nobilissimis vestibus regalibus ornant. Corona capiti, sceptrum
[24]
et pomum manibus inponitur, digitus annulo redimitur. Et peractis? solempniter
[25]
regalibus exequiis in Aula Regia solempniter ac* honorifice sepelierunt. Et fuit in
[26]
regno magnus ululatus et ploratus, et multi pectora tundentes solotenus cor-
[27]
ruerunt, et multis lacrime defecerant pre magno et nimio fletu. Et omnes pariter
[28]
tristem querimoniam proponebant.

[29]
O, mors, sors dira, tuus ut quid morsus in ira
[30]
tam mira sevit, quod regem, qui duo suevit
[31]
regna pie regere, sibi subdita rite tenere,

[32]
ad te traxisti, confunderis hac* nece tristi.
[33]
Plange Boemia, fle Moravia, Slesia, Misna.

[34]
tu Pomerania, Basna, Crakovia, fundere Gnesna
[35]
sic lacrimas prona, cecidit tua namque corona.

[36]

[37]
4 *-* P | in fine post vocem attendebat H W

[38]
b spiritum P lipsum HW

[39]
solempniter ac P | om. HW

[40]
4 corruerunt H (cf. ChronAR) | cucurrerunt PW

[41]
* hac Plac HW

[42]
1) Versus e ChronAR L 1, cap. 78, p. 96b sumpti sunt.

[43]
2) rex...redimitur. | ef. ChronAR L I, cap. 80, p. 97b-98a

[44]
3) Et peractis...ede superna. | compendiose secundum ChronAR L I, cap. 80, p. 99a-100a (ubi versus plures sunt).

[45]
c

[46]
47


Text viewFacsimile