1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
ego ad solempnitatem domini electi de ferinis providerem." Cui rex respondit:
"Propria in persona volumus ei venari", quod effectui mancipavit. Nam *ante diem
consecracionis tres currus variis ferinis refertos, domino electo transmisit et alia
plura providendo, que erant necessaria future solempnitati*?. Et consecratus est
cum maxima decencia et honore in dominica, qua cantatur Populus Syon! , in
ecclesia Pragensi rege assistente cum ingenti iocunditate et aliis principibus et
magnatibus regni, clero" et populo universo. Rex vero dedit graciose* domino
episcopo sceptrum suum et pomum cum cruce auro fulvo decoratum eidem
conferendo regalia sive principatum. Deinde rex allato libro ewangeliorum iussit
eundem dominum episcopum librum cum dextra manu aperire et occurrit
ewangelium, quod legitur in XIY* dominica, et in eodem continebatur: Bene omnia
fecit, surdos fecit audire et. mutos loqu£. Cuncti vero hoc? intuentes gracias Deo
referebant de tam insigni et magnifico principe et' pontifice regem celi affectuose
laudantes. Officioque divino? consumato, rex cum domino episcopo pontificalibus
induto et infula coronato cum maxima multitudine nobilium ad curiam
episcopalem equitavit et accipiens equum domini episcopi per frenum, introduxit
eum in portam clara voce hec verba proferendo?: "Dominus custodiat introitum tuum
*et exitum. tuum" ex hoc nunc et usque in. seculum." Et post leta et dulcia colloquia
instaurantur convivia, mense ponuntur, copiositate ciborum lautissima decoran-
tur, et in illo laudabili conventu multorum virorum ac prelatorum electorumque
clericorum spectabilique varietate ornatorum omnes sensus interiores et exterio-
res reficiebantur. Pauperes quoque, qui venerant ad diem celebrem solempnitatis,
non solum spiritualem sed eciam corporalem receperunt consolacionem.
Domino quoque episcopo digne et laudabiliter in suo! presulatu existente
advertit et vidit inter ceteros defectus defectum maiorem et dampnabiliorem,
quem antecessores sui! nequierunt exstirpare, nec suos subiectos ad statum salutis
et rectitudinis revocare, videlicet quia plebani et rectores ecclesiarum erant quasi
mercenarii, non ut pastores, ex quo sequebatur ingens periculum animarum, nam
m
*-* PW (ex verbis, quae legi possunt in loco laeso, apparet) | ante constitutum diem sic et alia plura
providendo, que necessaria future solempnitati. H
clero Pletclero HW
graciose Pl om. H. laes. W
hoc Pl om H las. W
Deo referebant P | referebant Deo HW
principe et P| om. HW
Officioque divino PW | Officio divino quoque H
*-*PWlon. H
' suo Pl om. HW
J sui Pl on. HW
1) Dominica secunda in adventu, quae anno 1301 cecidit in diem decimum mensis Decembris.
2) Marc. 7, 37
3) Psal. 121, 8
"о оборо с
42
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile