EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

ego ad solempnitatem domini electi de ferinis providerem." Cui rex respondit: "Propria in persona volumus ei venari", quod effectui mancipavit. Nam *ante diem consecracionis tres currus variis ferinis refertos, domino electo transmisit et alia plura providendo, que erant necessaria future solempnitati*?. Et consecratus est cum maxima decencia et honore in dominica, qua cantatur Populus Syon! , in ecclesia Pragensi rege assistente cum ingenti iocunditate et aliis principibus et magnatibus regni, clero" et populo universo. Rex vero dedit graciose* domino episcopo sceptrum suum et pomum cum cruce auro fulvo decoratum eidem conferendo regalia sive principatum. Deinde rex allato libro ewangeliorum iussit eundem dominum episcopum librum cum dextra manu aperire et occurrit ewangelium, quod legitur in XIY* dominica, et in eodem continebatur: Bene omnia fecit, surdos fecit audire et. mutos loqu£. Cuncti vero hoc? intuentes gracias Deo referebant de tam insigni et magnifico principe et' pontifice regem celi affectuose laudantes. Officioque divino? consumato, rex cum domino episcopo pontificalibus induto et infula coronato cum maxima multitudine nobilium ad curiam episcopalem equitavit et accipiens equum domini episcopi per frenum, introduxit eum in portam clara voce hec verba proferendo?: "Dominus custodiat introitum tuum *et exitum. tuum" ex hoc nunc et usque in. seculum." Et post leta et dulcia colloquia instaurantur convivia, mense ponuntur, copiositate ciborum lautissima decoran- tur, et in illo laudabili conventu multorum virorum ac prelatorum electorumque clericorum spectabilique varietate ornatorum omnes sensus interiores et exterio- res reficiebantur. Pauperes quoque, qui venerant ad diem celebrem solempnitatis, non solum spiritualem sed eciam corporalem receperunt consolacionem.

Domino quoque episcopo digne et laudabiliter in suo! presulatu existente advertit et vidit inter ceteros defectus defectum maiorem et dampnabiliorem, quem antecessores sui! nequierunt exstirpare, nec suos subiectos ad statum salutis et rectitudinis revocare, videlicet quia plebani et rectores ecclesiarum erant quasi mercenarii, non ut pastores, ex quo sequebatur ingens periculum animarum, nam

m

*-* PW (ex verbis, quae legi possunt in loco laeso, apparet) | ante constitutum diem sic et alia plura providendo, que necessaria future solempnitati. H

clero Pletclero HW

graciose Pl om. H. laes. W

hoc Pl om H las. W

Deo referebant P | referebant Deo HW

principe et P| om. HW

Officioque divino PW | Officio divino quoque H

*-*PWlon. H

' suo Pl om. HW

J sui Pl on. HW

1) Dominica secunda in adventu, quae anno 1301 cecidit in diem decimum mensis Decembris. 2) Marc. 7, 37

3) Psal. 121, 8

"о оборо с

42



Text viewManuscript line view